20:320 Novi quod scribam nihil aliud est quam quod Rex nudius tertius ingressus est Lugdunum, cuius adventu accidit quod timendum piis omnibus erat, nempe vetitam esse publicam evangelii praedicationem quae illic florebat. Regina mater obtendit edictum quo prohibetur ne conciones sacrae habeantur ubicunque Rex agit. Sed D. Beza copiosius omnia. Interim rogo te, vir clarissime, ut pro tua humanitate duos istos pueros ex pio et nobili patre natos, et qui ad studia istuc mittuntur, commendatos habeas ut in disciplina retineantur. Quia te libenter hoc facturum spero, pluribus hac de re tecum non agam. Vale igitur. Dominus tibi semper adsit teque suo spiritu regat et laboribus tuis benedicat. Budaeus frater t reliqui amici te salutant. Genevae 14. Iunii 1564. Carolus Ionvillaeus tui observantissimus. Literas quasdam ex Gallia tibi inscriptas mitto, quas ab amico quodam accepi ante triduum. Si qua responsione indigeant et eam ad me mittas tuto reddendam curabo. 4118. BULLINGERUS BEZAE. Calvini mortem deflet et Bezam hortattw ut eius vestigiis insistat. (Ex autographo Cod. Genev. 120, fol. 24.) Clarissimo viro D. Theodoro Bezae fideli Genevensis ecclesiae pastori, domino et fratri meo venerando ac carissimo. Et hoc absente D. Carolo Ionvillaeo meo. Genff. S. D. Quanto cum dolore audiverim sublatum esse a nobis Calvinum venerandum fratrem, non facile dixero. Metuo iratum nobis Dominum instituere contra nos horrenda. Nam intra triennium aut quadriennium sublati sunt ex ecclesia Dei Philippus, Martyr, Musculus, Hyperius, Calvinus maximi viri per quos Deus magna et multa suis beneficia praestitit. Non invideo illis quietem et quod liberati sunt ex hoc mundo immundissimo, et nunc fruuntur coelesti puritate. Imo votis omnibus meis contendo ut Christus Dominus mox me illis adiungat, si quidem hoc ipsi placeat. Doleo in his