47:32 cognomen. Vaticinium intelligo, non tantum quia praeviderit Christus futuram in Petro fidei constantiam, sed quia praedixerit quid illi daturus esset. Ergo gratiam qua illum donare postea statuit, iam elogio commendat: ideo non dicit hoc illi in praesentia cognomen esse, sed differt in futurum tempus: Tu vocaberis Cephas, inquit. Pios quidem omnes Petros ease convenit, qui in Christo fundati ad exstruendum Dei templum aptentur: sed hic unus propter singularem excellentiam ita vocatur. Interea ridiculi sunt papistae, qui eum in Christi vicem substituunt, ut sit ecclesiae fundamentum, quasi vero non ipse quoque in Christo cum reliquis fundatus sit: bis autem ridiculi, dum ex lapide caput faciunt. Exstat enim in Gratiani rhapsodiis insulsus canon sub Anacleti nomine, qui nomen hebraeum cum graeco permutans, et xecpaXijv non distinguens a Cepha, Petrum putat constitutum hoc nomine ecclesiae caput. Porro Cepha chaldaicum magis quam hebraeum est nomen: sed illa post babylonicum exsilium usitata erat pronuntiatio. Itaque in Christi verbis nihil est ambiguum. Petro enim quod minime unquam sperasset promittit, et suam in eo gratiam saeculis omnibus commendat, ne quid illi obsit prior conditio, quum insignis hic titulus novum hominem factum esse declaret. 43. Postridie voluit Iesus exire in Galilaeam, et invenit Philippum, et dixit illi: Sequere me. 44. Erat autem Philippus ex Bethsaida, urbe Andreae et Petri. 45. Invenit Philippus Nathanaelem, et dicit illi: Invenimus Iesum filium Ioseph ex Nazareth. Be quo scripsit- Moses in lege, et prophetae. 46. Bixit Uli Nathanael: Ex Nazareth potest aliquid boni esse? Bixit illi Philippus: Veni, et vide. 43. Sequere me. Hac una voce quod accensus fuit Philippi animus ad sequendum Christum, inde colligimus quanta sit verbi efficacia: sed non in omnibus promiscue apparet. Deus enim multos compellat nullo profectu: perinde ac si inani sonitu eorum aures verberaret. Externa igitur verbi praedicatio per se infructuosa est, nisi quod reprobos letaliter vulnerat, ut reddantur coram .Deo inexcusabiles. Sed quum arcana spiritus gratia illam vivificat, necesse est sensus omnes sic affici, ut homines quocunque Deus vocat, sequi parati sint. Ergo rogandus Christus est ut eandem in stabis evangelii potentiam exserat. Caeterum, in Philippo sequendi Christi peculiaris ratio fuit. Iubetur enim sequi non modo ut quivis nostrum, sed tanquam contubernalis et individuus comes. Sed tamen haec vocatio specimen eBt vocationis omnium. 44. Erat ex Bethsaida. Videtur data opera positum huius urbis nomen, quo illustrior in tribus apostolis pateat Dei bonitas. Scimus quam severe