44:32 gignit ferociam. Rebus autem adversis discunt mansuescere. Mansuetos igitur terrae vocat propheta noster, qui erant morigeri Deo, postquam eos castigaverat. Scimus enim, quamvis percutiat Deus reprobos, manere tamen cervice obstipa, et collo ferreo, et fronte aenea. Sed fideles cicurantur, quemadmodum Ieremias etiam fatetur de se ipso. Dicit enim se fuisse quasi vitulum indomitum priusquam castigatus esset Dei virgis. Sic propheta sermonem dirigit ad paucos homines, qui senserant adversam Dei manum, et ita humiliati fuerant. Iubet eos Deum quaerere: et tamen dicit ipsos fecisse iudicium eius. Videntur haec duof membra inter se contraria. Nam si prius alienati fuissent a Deo, merito iuberet propheta ipsos redire in viam. Sed quia addicti fuerant pietati, et vitam suam ad sinceram integritatem composuerant, videtur parum tempestive propheta eos hortari ut quaerant Deum. Sed sententia haec notatu digna est, quia hinc colligimus, etiam optimos quosque ferulis Dei sollicitari ad colendam pietatem maiore studii ardore, quam prius fecerant. Quamvis ergo nobis propositum sit Deum colere, et sequi eius verbum: tamen ubi surgunt calamitates, quia apparet Deus iudex, simul etiam nos exstimulat ad maiorem curam et sollicitudinem. Neque enim unquam eveniet, ut quisquam satisfaciat suo officio. Meminerimus ergo nos divinitus excitari quoties res adversae impendent, et ubi Deus ipse iratum se manifestis signis ostendit. Haec ratio est cur propheta iubeat pios iustitiae cultores Deum quaerere, utcunque prius dediti fuissent rectitudini. Fuit etiam alia ratio. Scimus graviter labefactari fidem, ubi promiscue et sine delectu boni simul et mali affliguntur Dei manu. Nam pii tunc reputant sibi nihil prodesse, quod Deum studuerint ex animo colere: putant hoc fuisse inane et frivolum, quia trahuntur in easdem miserias. Ergo quoniam haec tentatio posset concutere etiam firmissimos quosque, propheta hic ad perseverantiam hortatur fideles, ac si diceret in primo tumultu non posse notari discrimen inter bonos et malos, quantum attinet ad fortunam: quia utrosque Dominus similiter affligit: sed finem fore diversum : ideo non esse cur animos despondeant, vel putent se nihil proficere quaerendo Deum: quia tandem ostendet re ipsa sibi placuisse eorum integritatem: quasi diceret, Deus vos non remuneratur primo momento, sed patientia vestra tandem ostendet ipsum esse iustum iudicem, qui suos in ultima necessitate respicit ac liberat. Facere iudicium Dei hoc loco nihil aliud est quam vitam formare ad legis rectitudinem. Nomen IQEWO varie accipitur in scripturis: aliquando et saepe ad poenas transfertur, quas Deus exigit de reprobis. Sed saepe pro aequitate ponitur, vel legitima vivendi regula. Ergo facere iudicium nihil aliud est