39:32 stitionis peccasse Iudaeos, quod scilicet vallis filii Hinnom esset illis loco templi. Vetuerat Deus in lege sibi passim offerri sacrificia. Non sic facies Deo tuo, sed venies ad locum, ubi posuerit memoriam nominis sui. Quum ergo diserte testatus esset Deus sibi non esse grata sacrificia nisi uno in templo, et in uno altari, hic ostendit cultum legalem fuisse a Iudaeis corruptum, quia scilicet traduxerint filios suos et filias per ignem in honorem Moloch. Et tamen priore loco nominat Baal : unde apparet, quemadmodum heri diximus, sub voce Baal comprehendi omnia idola. Neque enim dubium est quin Iudaei dum colebant suos Baalim, semper voluerint manere uni Deo summum imperium: sed interea fingebant sibi patronos: et hinc deorum multitudo. Sed nomen Moloch speciale est, quemadmodum satis potest colligi ex pluribus scripturae locis. Tenemus nunc consilium prophetae, quod scilicet Iudaei non fuerint contenti una specie idololatriae, sed erexerint sibi excelsa vel altaria. Quidam enim ita exponunt niD3. HDD significat excelsum et ubique accipitur pro lucis, quos vocant, hoc est proceris arboribus. Et quia hic fit vallis mentio, existimant quidam non quadrare illud nomen excelsorum: ideo accipiunt pro altaribus. Quantum ad summam rei pertinet, non dubium est quin Deus hic damnet Iudaeos, quod ausi fuerint alienum cultum erigere in valle Hinnom, quum tamen lex diserte id vetaret. Quemadmodum dixi, relativum ittfN potest referri tam ad altaria quam ad Baal. Sed videtur mihi aptior fore sensus, si dicamus Baal ipsum, hoc est, idolum fuisse in valle Hinnom. De traiectu qui solebat fieri per ignem alibi diximus. Erat species lustrationis. Neque tamen dubium est quin alii excesserint communem modum, qui scilicet volebant excellere eximio fervore zeli. Nam filios et filias suas comburebant, quod fuit immane facinus. Sed putabant tamen hoc obsequium gratum esse Deo. Alii levius defuncti sunt sua superstitione, quia satis erat per ignem filios traiicere, idque in symbolum purgationis, quemadmodum et profanae gentes solebant se lustrare. Loquitur autem de filiis et filiabus propheta, ut ostendat tantam fuisse intemperiem in Iudaeis, ut non tantum se coram idolis prostituerent, sed posteros etiam contaminarent illis inquinamentis. Tandem subiicit sc nihil tale mandasse, neque id unquam sibi venisse in mentem. Diximus alibi, quoties occurrit haec loquutio, Deum ansam praecidere omnibus obiectis, quia superstitiosi semper habent quod obtendant ubi vocantur ad iudicium. Scimus papistas quum obtrudunt nomen bonae intentionis secure gloriari adversus Deum. Et putant hoc unum sufficere, ut procul a se reiiciant omnes obiurgationes: et putant servos Dei ac prophetas nimis esse morosos ubi non satisfacit illis