30:32 batur: discamus illius exemplo minime mirari si nonnunquam Deus permittit nos ab hostibus premi, et in extremum venire discrimen ut millies perituri videamur, et summo dedecore et ignominia obruendi. Haec, inquam, omnia si nobis contigerint, agnoscamus iam olim hanc fuisse ecclesiae conditionem, Deo partim ita puniente peccata illorum qui ingrati in ipsum fuerant, et immemores beneficiorum ab ipso accepturum : partim etiam eorum patientiam explorante, qui fideliter ipsum coluerunt et honorarunt. Hic itaque tanquam in imagine viva licet ecclesiae conditionem contemplari, quoties illam serio explorare Deo visum est. Quid vero de Saule dicemus, qui non ita pridem exercitum collegerat tercentum mille hominum, iam vero solis sexcentis hominibus stipatur. Profecto historiae fidem faciunt post ingentem stragem militum, tamen imperatores receptis militibus autoritatem suam retinuisse: et licet morte ante oculos versante, milites suum imperatorem nunquam deseruisse. Hic vero licet nondum fecissent hostes impetum, et Saul tuba milites excivisset, qui magno numero primum advenerant, tamen sensim dilapsi sunt, ut reliquos tantum homines sexcentos Saul habuerit. Sed, obsecro, quam paratos et instructos ad praelium? Ne unus quidem gladium, aut hastam habuit qua se tueretur: solas secures aut stimulos quibus fodiantur boves reliquos habebant. Quare maximum hic Saulis stuporem inspicimus: deinde etiam turpem populi fugam et dissipationem summamque rerum confusionem: quandoquidem de Dei auxilio non cogitantes, alii in speluncas, alii in cisternas, alii in sylvas sese abdiderunt, et quacunque ratione sibi consuluerunt: quo facto testati sunt se fidem omnem et spem salutis tanquam rebus desperatis proiecisse. Quae quum intuemur, discamus, ut ante monui, sic in Deum fiduciam nostram collocare, ut quum res nostrae deploratae videbuntur, et hostes viribus nos longe superare, tamen non desinamus sperare Dei virtutem facillime quidquid contrarium nobis fuerit superaturam : quandoquidem mortis exitus habet in potestate: ac proinde licet mille mortis discrimina ingruant, Deum tamen facile omnibus occursurum et ex ipsis sepulcri faucibus suos educturum. Nam quae olim Israelitis de hac re factae sunt promissiones ad nos etiam pertinent. Sane Zachariae temporibus tristis rerum in Israele facies erat, summaque perturbatio. Nam facta quidem erat populo redeundi potestas, et urbem ipsam templumque Dei restaurandi: sed tamen undique premuntur. Et quidem eorum respectu qui in Babylonia! transportati fuerant et in Chaldaeam et alias regiones orientales dispersi minima pars erat reversa. Et quidem notum est factas illis promissiones Deum semen aliquod ipsis reservaturum, et reliquam aliquam par-