20:32 3959, BULLINGERUS BEZAE. Gratulatur ei felicem reditum et laudibus extoUU quaecunque in Gallia peregit. Mittit Vermilii effigiem, nunciat Tretii discessum, et alia nonnulla obiter attingit. (Ex autographo Cod. Genev. 114, fol. 66.) Clarissimo viro D. Theodoro Bezae fidelissimo Genevensis ecclesiae ministro domino honorando et fratri meo carissimo. Genff. 8. D. Si nullas a nobis accepisti literas, doctissime Beza idemque colendissime domine et frater carissime, id quidem factum scias non nostra sed temporis illius turbulentissimi culpa. Alioqui nulla nunquam tui excidit nobis memoria. Ergo quod potuimus fecimus, precibus nostris assiduis te et Galliam Domino Deo nostro commendantes. Agnovimus semper omnem fortunam et pericula omnia nobis esse vobiscum communia et temet ipsum etiam propter nos periclitari. Unde non desinimus gratias agere Domino postquam intelleximus, et qualemcunque pacem Galliae redditam esse, et te ad tuos salvum et incolumem Genevam rediisse. Oramus autem ut pacem confirmet Dominus, et impedimenta cursus verbi omnia e medio amoveat tibique benedicat. Quoniam enim Dominus magna per te contulit Galliae, hortamur ut, quod alias te facturum scimus, pergas Galliae ecclesias consiliis et auxilio iuvare. Tentabit omnia Satan priusquam se patiatur eiici: nunc ergo si unquam alias opus erit precibus et consiliis. D. Calvinum aegrotare*) dolemus et Dominum oramus ut illum vobis et universae ecclesiae alioqui afflictissimae donet. Is qua humanitate praeditus est omnia tua per te e Gallia missa nobis communicavit. Unde et pro illa tua diligentia [et pro postremis etiam hoc mense scriptis literis]2) maximas tuae pietati gratias agimus. Mitto hic D. Petri Martyris beatae memoriae viri sanctissimi iconem,8) non tam meo quam omnium symmystarum nomine. Omnes enim pastores et professores ecclesiae ac scholae nostrae iusserunt 3059.1) Vide praecedentem. 2) haec in margine. 3) Cf. Bezae leones G. 1580. 4. Numisma argenteum c. Martyris icone cuoum fuit post moitem eius et amicis distributum. {Zurich letters I. 75. 82.) Cuius exemplar in bibliotheca Turicensi asservatum Si quid videmus de tali icone hic loquitur.