2:32 [CO 2.32] omnium perfectam affluentiam, iustitiae puritatem, atque adeo malis nostris ad consideranda Dei bona excitamur; nec ante ad illum serio aspirare possumus, quam coeperimus nobis ipsis displicere. Quis enim hominum non libenter in se requiescat? quis etiam non requiescit quamdiu sibi est incognitus, hoc est, suis dotibus est contentus, et inscius suae miseriae vel immemor? Proinde unusquisque sui agnitione non tantum instigatur ad quaerendum Deum, sed etiam ad reperiendum quasi manu ducitur. [Inst 1.1.2.] Rursum, hominem in puram sui notitiam nunquam pervenire constat, nisi prius Dei faciem sit contemplatus, atque ex illius intuitu ad se ipsum inspiciendum descendat. Nam (quae ingenita est omnibus nobis superbia) iusti semper nobis videmur et integri et sapientes et sancti; nisi manifestis argumentis, iniustitiae, foeditatis, stultitiae, et impuritatis nostrae convincamur. Non autem convincimur si in nos duntaxat ipsos respicimus, et non in Dominum quoque; qui unica est regula ad quam exigendum est istud iudicium. Quia enim ad hypocrisin natura propensi sumus omnes, ideo inanis quaedam iustitiae species pro iustitia ipsa nobis abunde satisfacit. Et quia nihil intra nos vel circum apparet quod non sit plurima obscoenitate inquinatum, quod paulo minus foedum est pro purissimo arridet, quamdiu mentem nostram intra humanae pollutionis fines continemus. Non secus atque oculus, cui nihil alias obversatur nisi nigri coloris, candidissimum esse iudicat quod tamen subobscura est albedine, vel nonnulla etiam fuscedine aspersum. Quin ex corporeo sensu propius adhuc discernere licet quantum in aestimandis animae virtutibus hallucinemur. Nam si vel terram despicimus medio die, vel intuemur quae aspectui nostro circumcirca