13:32 mihi fuit.10) Hoc scilicet cogitant, me oppressum iri si mecum iure agat senatus. Ego secure exspecto quidnam sint facturi, quanquam miratus sum, quum Bernae esses, nihil te percontatum. 1064. VIRETUS CALVINO. Libri sui latinam versionem pro tempore aggredi nequit diversis de causis. De pecunia elocanda anceps adhuc haeret. Porro etiam literarum subreptarum mentionem facit. (Ex autographo Cod. Genev. l l l a, fol. 171.) Eximio Christi servo Ioanni Calvino Genevensis ecclesiae pastori fidelissimo fratri et symmystae plurimum observando Genevae. S. Brevior ero in narratione rerum nostrarum, quia tabellarius contigit qui nobis vice erit vivae epistolae, cui ea commisi quae in literis desiderari poterunt. Paucis tantum agam de meo libro, de quo quid a me audiverit tabellarius et quid ad me scripserit minister Orbanus ab eo disces**) Cuperem quidem iam latinum esse, sed in tantis occupationibus non licebit tam cito tantum vertere opus. Est enim satis longum. Praeterea, quum mihi sit cum calumniatoribus negotium, superstitiosius mihi verbis erit inhaerendum, et vertendum quasi alienum, non meum. Nam nulla mihi licebit uti libertate, ne quid inveniat quod arrodat calumniator, sed paene vertendum erit ad verbum. Curabo quod per negotia licebit. Interea si cupit senatus aliorum audire iudicium, satis multos habent in tota provincia verbi ministros doctos et pios qui de eo iudicare possint. Nam nolim nostram theologiam solis eorum ministris subiici, praesertim eorum iudicio qui hactenus manifestis se argumentis hostes nostros testati sunt. Velim tamen ipsis quoque lectum et intellectum. Misi unum librum ad Gualfhe- 10) Epistola illa fatalis (N. 613) Genevam allata vulgo circumferebatur, et maxime instigante Trollieto diu et saepius in senatu excussa, et ipse Noster aliquatenus saucius evasit. 1064. 1) Librum istum Vireto novorum taediorum fontem fuisse iam ex ep. Halleri coniicere potuisti N. 1057. De ministro Orbano vide N. 1044.