11:32 215. FARELLUS CALVINO. Farraginem novarum rerum politicarum et ecclesiasticarum explicat, etiam martyrum plurium supplicia enarrat. De illis quae C. rescire voluerat circa res Genevae gestas ne ygv quidem. (Ex autogr. lectu difficillime) Bibi. pastorum Neocomensium, Epp. Farell. fascic. II. N. 2.) Quam carissimo Io. Calvino Argentinae. S. Quod cupis praestem his, tam mihi fuit ad manum quam stellas, ut dicitur, proponere. Non puto, quamvis locus hic saepius destituatur omnibus quibus velis ut amicis te paulo apertiorem facere, excipiendo non prorsus sordide, carne ita destitutum esse ut fuit mihi. Nam neque domi neque foris potui invenire quod fratribus offerrem. Ideo si minus praestiti quod vel tua causa cupiebam, non contigit sine animi moerore. Saepius scripsi quando velis me istuc venire, si confecta sint omnia in Christi gloriam, tuo commodo ac ecclesiae aedificatione: cupio ut in tempore mihi significes. Nam sum iam tardum mobile, nec habeo ad manum quae statim sunt necessaria: nisi prius prospiciam, vix possem aliquid. Si me praeteris non potes gravius in me peccare. Non igitur sine me fiat tua benedictio. Postquam Anglus spem facit maiorem, videndum esset ut suae ditioni consulens Gallis quoque prospiceret: si pii praeficerentur ministri, in ea parte regni quae gallice loquitur et Galliae est coniuncta, hoc fieret commodissime. Vereor ne Borbonius, et si qui sint huius farinae homines, non multum profecerint apud regem, vel potius rex cum talibus. Quo fit ut verear ne per eiusmodi alios iudicet. Si per pios Germanos tandem possit effici in Galliae aedificationem, bene erit: tu insta pro Christi gloria. Hieronymus1) apud Agenenses non procul a Burdegala igni exstinctus fuit. Tolosa furit, capti non pauci in diversis locis in quibus pius senatus ille,2) adiudicati et exstincti aliquot igni. Senatus etiam Gratianopolitanus plures vinctos habet, ac praecipue Chiranum prius absolutum: rursus nescio an apud regem procurante raso frater illius, per quem prius fuerat captus. Audisti, ut opinor, quo modo tandem Michaelius fuerit suffocatus. Lutetiae detinentur aliquot Sedanenses, unde est Iacobus, qui damnati sunt igni. Pridem miser 215. 1) Hier. Vindocin, e coetu lacoUnorim. Hist. des Martyrs 126. Hist. eccl I 25. 2) Deest verbum (iurisdictionem exercet?).