52:319 319 EPIST. PAULI AD TIMOTHEUM I 320 nantia ad iudicium: in quibusdam vero etiam subsequuntur, 25, Similiter et bona opera ante manifesta sunt, et quae secus habent, latere nequeunt. 22. Manus cito ne cui imponas. Non dubium est quin depellere a Timotheo invidiam voluerit, et obviam ire multis querimoniis, quae subinde oriuntur adversus pios Christi servos, qui ambitiosis quorumvis precibus obsequi recusant. Nam alii morositatis eos insimulant, alii invidiae, nonnulli etiam crudeles esse clamitant, quia non statim admittant qui se venditant qualicunque commendatione: quod hodie plus satis experimur. Paulus ergo Timotheum hortatur ne a gravitate discedat, nec se patiatur vinci praeposteris studiis: non tam quod opus haberet Timotheus eiusmodi admonitione, quam ut sua autoritate compescat qui alias ipsi Timotheo molesti esse poterant. Primum impositio manuum ordinationem significat: hoc est, signum pro re ipsa capitur. Prohibet enim ne quem minus adhuc probatum nimia facilitate admittat. Sunt enim qui novitatis studio promoveri cuperent vel ignotissimum quemque, simulatque specimen unum vel alterum ediderit quod arrideat. Huic importunae cupiditati gravem et prudentem episcopum resistere convenit: quemadmodum hic Paulus iubet Timotheum facere. Neque communices. Significat eodem implicari reatu qui illicitae promotioni assentitur, atque ipsos praecipuos autores. Quamquam ita exponunt quidam : si indignos admittat, quidquid postea deliquerint, culpam illi aut culpae partem imputatum iri. Sed mihi hoc videtur simplicius: Etiamsi in hanc temeritatem alii prorumpant, noli te illis socium addere, ne simul reus fias. Saepe enim accidit, ut nos, etiam recte alioqui sentientes, abripiat aliorum stultitia et levitas. Huc etiam refero quod continuo post sequitur, Temetipsum purum custodi: ac si dixisset: Si quid perperam fiat ab aliis, vide ne ulla ex consensu vel approbatione contagio ad te perveniat. Si impedire non potes quominus se polluant, saltem tua consilia ab illis constanter separata esse convenit, quo purum te serves. Si quis generalem esse malit sententiam, fruatur suo sensu : sed magis consentaneum est, meo iudicio, ad circumstantiam praesentis loci restringere. 23. Ne posthac bibas aquam. Quoniam haec sententia contextum abrumpit, quidam non esse Pauli suspicantur. Atqui videmus Paulum non adeo fuisse curiosum in texenda orationis serie: atque hoc illi non esse infrequens ut diversas sententias absque ordine permisceat. Deinde fieri potest ut quod scripta iam epistola appositum fuerat extra ordinem versuum, deinde librariorum errore in hunc locum obrepserit. In eo tamen non ita anxie laborandum est, si illum quem dixi Pauli morem con-