20:319 319 EPISTOLAE 4116.4120 320 bello perpetuam ostendit, nec sumptibus parcens nec vitae ut afflictos iuvaret. Cuperem eos, si fieri posset, apud D. GuaMherum nostrum collocari. Sin minus, eos nihilominus et illi et tibi et caeteris fratribus quantum possum commendo. Bene vale, mi pater. Dominus ecclesiam suam afflictam respiciat, vere pios et fortes operarios excitet, laborantes confirmet et suo spiritu tueatur. Genevae 14. Iunii. Brentii et JEberi responsum8) habeo prae manibus , sed vereor ut perexiguum sit quidquid in tanto moerore praestare possum. Librum JEberi primo quoque tempore remittam. Iterum vale. Tuus Beza. 4117. IONVILLAEUS BULLINGERO. Consilium ei aperit epistolas Calvini olim edendi, splendidissimum scilicet tanti viri eiusque ingenii monumentum. Addit pauca de Rege Lugduni iam agente deque pueris Uli Turicum missis. (Ex autographo Arch. Turic. Plut. VI. Vol. 166, olim Epp. Tom. 24, fol. 292. - Simler. Vol 109.) Clarissimo viro D. Henrico Bullingero ecclesiae Tigurinae fido pastori plurimum mihi observando. Tiguri. S. Ea fuit acerbitas doloris quem concepi ex morte parentis optimi D. Calvini ut prae moerore nihil ad te, vir clarissime, potuerim scribere. Sic enim tanti viri obitus animum meum vulneravit ut incredibile mihi foret, nisi experirer serio, tantum posse ad moestitiam augendam, quum venit in mentem illius hominis cui totus eram obstrictus. Sed quando ita visum fuit Deo nostro, aequum est ut moderate feramus quaecunque statuit: alioqui nullus esset lugendi finis aut modus. Caeterum meministi, ut opinor, quid aliquando de huius viri literis ad te scripserim,*) quidque abs te petierim. Rogo igitur, quum opus fuerit et tibi significavero, ut hac in parte nos iuvare digneris. Cupimus enim aliquando, si fieri possit, ut quidquid literarum ab eo scriptum fuit in lucem edatur. Nam inde hominis ingenium et eruditio, atque adeo quantus fuerit, palam fiet. Verum id nondum suscipietur. 8) N. 4112/ 4117. 1) Non exstat. Cf. Ep. Bezae d. d. 18. Sept 1565.