9:318 De ipsa causa sic responsum esse tibi confido, ut facile perspiciant cuncti sanae mentis lectores, mihi non defuisse illum spiritum, cuius est dare os et sapientiam: quibus si resistere pergis, tuam contumaciam [pag. 120] cum pari dedecore prodes. Ut tandem manifestae veritati cedas, quanquam vix sperare audeo, optare tamen et precari non desinam. Quod tandem subiicis cavillum, non esse quod tuis conviciis succenseam si necessario scripta esse credo: mihi vero seria et efficax ad tolerantiam exhortatio est: quando ad fraenandam indignationem nihil hac Davidis admonitione utilius vel aptius: Sinamus eum maledicere, Dominus enim ita praecepit (2 Sam. IG, 10). Sciebat quidem David Semei eadem qua nunc ferves, conviciandi rabie incitari : sed quos ille fortuitos impetus se iacere putabat, arcana Dei providentia gubernari reputans, se ipsum hac ratione cohibet. Sicuti nunquam diaboli et impiorum insultus composita moderatione quisquam feret, nisi qui ab illis ad Deum unum sensus suos converterit. Compescat te Deus, Satan. Amen. G-enevae Nonis Ianuarii, M. D. LVIII. l) 1) Gallica exemplaria exhibent: MDLVII.