7:318 omnes agnoscant canem esse qui procul latret, morsu autem non attingat quos impetit. Initio insurgit adversus hanc praefationem, ubi testantur pii viri talem se concipere Deum qualis scripturis describitur. Sanctos enim patres audiendos clamitat. Quasi vero alia lege audiri se voluerint Athanasius, Hilarius, Ambrosius, Augustinus, Cyrillus, quam si ex scripturis loquantur, aut quidquam ab eorum doctrina diversum profiteatur in sua confessione Calvinus. Toties sancti illi viri, dum sua probare volunt, ad simplicem scripturae definitionem provocant. Toties admonent, credendum non aliud esse quam quod scripturis continetur. Et hic nugator hac macula eos aspergit, quasi nos a pura scripturae doctrina revocent. Quin etiam magno crimini ducit haereticis Hilarius, 1) quod propter eorum proterviam cogatur subiicere periculo humani loquii (sunt enim haec eius verba) quae mentium religione contineri oportuerat. Fatetur enim hoc esse nihil aliud quam agere illicita, ineffabilia loqui, inconcessa praesumere; et postquam patrem, filium et spiritum nominavit, subnectit extra significantiam sermonis esse, extra sensus intentionem, [pag. 52] extra intelligentiae conceptionem quidquid ultra quaeritur. Et in libro de Conciliis felices Galliae episcopos praedicat qui aliam confessionem non audissent, quam simplicem illam et plebeiam quae Symbolo apostolorum continetur. Confessio autem haec quam Carolus impugnat, si ad veterum scripta exigatur, deprehendetur per omnia convenire. Nam et nihil habet quod veterum suffragiis probari non possit, et nihil de summa rei tradunt veteres quod non hic confirmetur. Secunda calumnia est de vocabulis. Miratur enim cur tam pertinaciter nomina personarum et trinitatis Calvinus refugiat. Atqui respondeo, nec Farellum, nec Calvinum, nec Viretum ab his vocibus unquam abhorruisse. Scripta autem Calvini toti mundo testantur eum libenter semper usum esse, ac etiam reprehendisse eorum superstitionem qui eas vel odissent, vel lugerent. Quod autem illis uti in confessione supersederunt, et Carolo importune urgenti negarunt se usuros, ad id duabus causis movebantur. Nolebant enim consensu suo approbare tyrannidem hanc, ut quum de re satis superque constaret, fides verbis aut syllabis esset alligata. Sed praecipua ratio illis fuit, ut furioso homini eam iactantiam eriperent, quam ipse animo et spe praesumpserat. Hoc enim, sicuti dixi, erat eius consilium: tota piorum virorum doctrina in suspicionem tracta, [pag. 53] autoritatem eorum quoquo modo labefactare. Neque id dissimulanter agebat. Nam in consessu satis frequenti inter certa- 1) Libro 2. de Trinitate