52:318 offendiculum secum ferunt. Nam si quis ex presbyteris absque flagitio deliquerit, privatim magis admonendum esse certum est, quam palam redarguendum. 21. Contestor coram Deo. Haec obtestatio interposita fuit a Paulo, non tantum ut in re maxime seria, sed etiam propter summam difficultatem. Nihil enim difficilius quam tanta aequitate exercere iudicia, ut neque gratia unquam flectaris, nec suspicionibus des aditum, nec delationibus movearis, nec rigore sis nimius, nec aliud in omnibus causis quam ipsam causam respicias. Nam inde ius aequabile, quum personis clausi sunt oculi. Meminerimus autem, hic sub Timothei persona admoneri omnes pastores, et Timotheum armari veluti clypeo adversus pravas omnes sollicitationes, quae non raro plurimum negotii solent vel optimis quibusque exhibere. Timotheo igitur Deum ponit ante oculos, ut sciat non minore religione 3ibi administrandum esse suum munus, quam si ageret in conspectu Dei et angelorum. Postquam Deum nominavit, addit etiam Christum. Nam is est cui pater omnem iudicandi potestatem detulit, et coram cuius tribunali semel apparebimus. Angelos Christo adiungit, non tanquam iudices, sed tanquam futuros testes negligentiae, aut temeritatis, aut ambitionis, aut malae fidei. Adsunt enim spectatores, propter iniunctam sibi ecclesiae curam. Et sane plus quam stupidum et saxeum esse oportet, cui non excutiat torporem et oscitantiam sola haec cogitatio: theatrum Dei et angelorum esse ecclesiae gubernationem. Ubi vero accedit solennis ista contestatio, timorem ac sollicitudinem duplicari necesse est. Electos vocat angelos, non tantum ut a reprobis discernat, sed excellentiae causa, ut plus reverentiae habeat eorum testimonium. Absque praecipitatione. iipoxptjxa Graecis, si verbum de verbo exprimas, latine sonat praeiudicium. Verum potius significat festinationem nimiam, dum re nondum bene perspecta temere pronuntiamus: aut significat immodicum favorem, quum deferimus personis plus quam aequum est, vel alios tanquam eximios aliis praeferimus: quod in iudiciis semper est iniquum. Ergo hic vel levitatem, vel personarum acceptionem damnat Paulus. Eodem spectat fere quod sequitur, non esse huc vel illuc declinandum. Dici enim vix potest quam difficulter se retineant qui iudicandi munus sustinent, inter tot ac tam varios impulsus. Nonnulli codices habent rcpoo>tX7]aiv. Sed prior lectio magis convenit. 22. Manus cito ne cui imponas: neque communices peccatis alienis. Temetipsum purum custodi. 23. Ne posthac bibas aquam: sed paululo vino utere propter stomachum tuum et crebras tuas infirmitates. 24. Quorundam hominum peccata ante manifesta sunt, festi-