49:318 ipso fore indicat, nisi haereant in solo Christo. Quaeritur, quid sit in Christi nomen baptizari. Respondeo, hac loquutione non modo indicari, baptismum in Christi autoritate fundatum esse, sed eius quoque virtute subniti, et quodammodo in ea consistere: denique hinc pendere totum eius effectum, quod Christi nomen in ipso invocetur: sed quaeritur rursum, cur Paulus dicat Corinthios baptizatos in nomen Christi : quum praeceperit Christus ipse apostolis baptizare in patris et filii et spiritus sancti nomen. Respondeo considerandum hoc primo loco in baptismo esse, quod Deus pater nos gratuita bonitate in ecclesiam suam inserendo adoptione in filios recipit. Secundo, quia nulla intercedere nobis coniunctio cum eo potest nisi intercedente reconciliatione: Christo opus est, qui suo nos sanguine restituat in patris gratiam. Tertio, quia per baptismum consecramur Deo, spiritum quoque sanctum intervenire oportet: cuius officium est, nos facere novas creaturas. Quin etiam quod Christi sanguine abluimur, eius proprium opus est: sed quia neque patris misericordiam, nec gratiani spiritus consequimur nisi per solum Christum, merito et proprium baptismi scopum eum vocamus, et specialiter eius nomine baptismum inscribimus. Quamquam hoc patris et spiritus nomen minime excludit. Quum enim brevi summa complecti volumus vim baptismi, Christum solum nominamus: quum distinctius loqin placet, patris et spiritus nomen exprimi debet. 14. Gratias ago Deo meo, quod neminem baptizaverim vestrum, nisi Crispum et Gaium: 15. ne quis dicat quod in meum nomen baptizaverim. 16. Baptizavi autem et Stephanae familiam. Praeterea nescio num quem alium baptizaverim. 17. Non enim misit me Christus ut baptizarem, sed ut evangelizarem: non in sapientia sermonis, ne inanis reddatur crux Christi. 18. Nam sermo crucis iis, qui pereuntf stultitia est: at nobis, qui salutem consequimur, potentia Dei est. 19. Scriptum est enim: Perdam sapientiam sapientum, et intelligentiam intelligentem auferam e medio. 20. Ubi sapiens ? ubi scriba ? ubi disputator huius saeculi ? Nonne infatuavit Deus sapientiam mundi huius? 14. Gratias ago. His verbis taxat acerbissime Corinthiorum pravitatem, qua fiebat ut tam sanctum ac praeclarum baptismi ministerium quodammodo refugiendum esset. Iuste quidem et pro muneris sui ratione fecisset Paulus, si quamplurimos baptizasset. Gaudet tamen aliter accidisse, et Dei providentia factum esse agnoscit, ne inde arriperent occasionem in se gloriandi: vel ne quid simile haberet cum ambitiosis illis, qui discipulos hoc modo aucupabantur. Quid si autem baptizasset multos? Nihil in eo fuisset mali: sed (quemadmodum dixi) gravis hic subest exprobratio adversus Corinthios 23*