25:318 obstrepere, ne sacrilegam nostram audaciam et temeritatem damnando, se ipsum absolvat Peccarunt autem Israelitae, quod quum ministri tantum essent vindictae Dei, non fuit in eorum arbitrio quidquam laxare. Quod notatu dignum est, ut quicunque sunt gladio armati ne tantillum quidem huc vel illuc declinent, quin fideliter exsequantur quidquid Deus praescribit. Quod iracundia Mosis laudatur, inde refellitur Stoicorum commentum, apud quos artoi&ua summa est virtus. Atqui potius elaborandum est ut nascantur omnes nostri affectus ex bona causa : deinde fraenentur ex moderatione, ne qua ebulliat carnis intemperies, sed palmam teneat spiritualis zelus. Caeterum rationem affert Moses cur mulieribus nihilo magis parcendum fuerit quam viris: quia se prostituerint ad stuprum, quo exitiales laqueos tenderent Israelitis." Quantum ad parvulos spectat, non eadem valuit ratio, quia nullius criminis fuerant conscii: sed minime dubium est quin iuste voluerit Deus impiae et desperatae gentis nomen penitus exstinctum: sicuti postea gentes Chanaan una cum sobole exitio addixit. Quaeritur autem qua nota discerni potuerint a virginibus mulieres quae iam virilem concubitum erant expertae. Iudaei fabulam suo more fingunt, quum probabile sit nonnisi ex aetate factum esse iudicium. 19. Vos vero manete. Si quis cadaver tetigerat, alibi vidimus immundum censeri: nunc Moses expiandi ritum ad caedes legitimas extendens, admonet quantopere abstinendum sit ab humano sanguine fundendo. Israelitas strenue grassari oportuit per medias caedes sed quia cum ordine naturae quodammodo pugnat, homines ab hominibus occidi, ac si in propria viscera saevirent, etiam in iustis poenis quaedam vestigia humanitatis restare Deus voluit quae omnem crudelitatem in genere cohiberent. Nec abs re scriptura ubi heroicam fortitudinem commendat, hac loquendi forma utitur, polluisse manus suas sanguine qui hostes suos straverunt ; nempe ut caedes quaslibet exhorreamus, quasi generis humani conservationi adversas. Quamvis ergo Israelitae non iure modo occiderint Madianitas, sed ex Dei mandato, ne tamen promiscue ad fundendum Dei sanguinem se assuefaciant, iubentur se purgare die tertia et septima, antequam redeant in castra, ne contagio populum inficiat. Diversa est praedae ratio, quia vasorum immundities admonuit detestabilem esse illum populum cuius supellex, donec purgata esset igni, vel aqua, solo contactu omnes polluebat. Caeterum ne vel parere detrectent milites, vel inviti cedant, in memoriam revocat Eleazar, nihil ab illis nunc aliud exigi quam veteris praecepti observationem. Nec dubium est quin istas docendi partes consulto Moses resignaverit nepoti suo, quia in posterum ex ore sacerdotis petenda erat legis interpretatio.