1:318 quousque id extendatur nesciunt, nos vim vocis prius excutiamus, tum ex scripturae simplicitate exsequamur quid suapte natura homo ad bonum aut malum polleat. Liberum arbitrium quid esset, quum in omnium scriptis identidem occurrat, pauci definierunt. Videtur tamen Origenes 1) id de quo passim inter eos conveniebat posuisse, quum dixit: facultatem esse rationis ad bonum malumve discernendum; voluntatis ad utrumvis eligendum. Nec ab eo variat Augustinus, quum docet facultatem esse rationis et voluntatis, qua bonum eligitur gratia assistente, malum ea desistente. Obscurius Bernardus, dum vult argute loqui, qui ait esse consensum, ob voluntatis inamissibilem libertatem et rationis indeclinabile iudicium. Nec satis popularis Anselmi definitio, qui tradit esse potestatem servandi rectitudinem propter se ipsam. Itaque Petrus Lombardus 2) et Scholastici Augustini definitionem magis amplexi sunt, quia et apertior erat et gratiam Dei non excludebat, sine qua voluntatem sibi per se non sufficere videbant. Sua tamen et ipsi afferunt, sive quae meliora esse, sive quae facere putabant ad maiorem explicationem. Principio consentiunt nomen arbitrii magis ad rationem referendum, cuius est discernere inter bona et mala; epithetum liberi, ad voluntatem proprie pertinere, quae ad utrumque flecti possit. Quare quum libertas proprie voluntati conveniat, Thomas optime quadrare dicit, 3) si liberum arbitrium dicatur vis electiva, quae mixta quidem ex intelligentia et appetitu magis tamen ad appetitum inclinet. Iam habemus in quibus sita sit vis liberi arbitrii: in ratione scilicet et voluntate. Nunc videre restat quantum illi tribuendum sit. 24. Communiter solent res medias, quae scilicet nihil ad regnum Dei pertinent, sub libero hominis consilio ponere; veram autem iustitiam, ad specialem Dei gratiam et spiritualem regenerationem referre. Quod dum vult ostendere autor operis de vocatione gentium, triplicem voluntatem numerat: 4) primam sensitivam, alteram animalem, tertiam spiritualem; quarum priores duas homini liberas esse tradit, ultimam opus esse spiritus sancti in homine. Quod an verum sit, suo loco tractabitur; nunc enim recensere breviter aliorum sententias, non refellere propositum est. Hinc fit ut, quum de libero arbitrio agunt scriptores, non quid civiles seu externas actiones, sed quid ad divinae legis obedientiam valeat, in primis requirant. Quam posteriorem quaestionem sic praecipuam esse fateor, ut illam arbitrer non prorsus negligendam. Cuius sententiae spero me optimam rationem redditurum. Obtinuit autem in scholis distinctio quae triplicem li- 1) Lib. tertio περὶ ἀρχῶν. 2) Lib. 2. sentent. dist. 24. 3) Parte 1. quaest. 83. art. 3. 4) Lib. 1. c. 2.