9:317 317 DE OCCULTA DEI PROVIDENTIA. 318 gentia abdicat, ut a reverentia mysteriorum Dei incipiat fides. Tu homines illiteratos prodire in medium iubes, qui spreta omni doctrina, solo arrogantiae flatu turgidi, audacter de coelestibus mysteriis iudicent: nec alios agnoscis legitimos arbitros, nisi qui contenti vulgari sensu, fortiter repudiant quidquid non arridet. Aliud vero probrum quo meos discipulos gravas, facile excipiet Paulus (Tit. 3, 10), quo autore te et tui similes [pag. 119] haereticos relinquere malunt, quam audiendis tuis blasphemiis aures suas ultro polluere. Negas ita esse agendum, quia audiendi sint omnes. Quasi vero frustra dictum sit, haereticum hominem, si bis et ter serio admonitus non resipiscit, vitandum esse. Audientiam si quis tibi negaret, esset aliqua querendi ratio: sed quum in publico etiam consessu, ubi tibi permissa erat blaterandi libertas, imo ad quem citatus et fere tractus fueras, victus cesseris, quis tandem erit modus, si tibi semper pateant piorum aures, donec ad saturitatem usque Deo maledixeris? Tu omnia pietatis principia ridendo, suaviter te oblectas. Visne tam stupidos esse Dei filios, ut vel procacitati tuae arrideant, vel sacrilegis probris nihil moveantur?