52:317 317 CAPUT V. 318 eorum existimatio (quodj tamen ipsum perquam indignum est in tam honesto ordine), sed detrahitur autoritas sacrosanctae Dei doctrinae. Atque id praecipue (ut dixi) molitur Satan. Neque enim hic tantum valet illud Platonis, malignum esse vulgus, ac praestantioribus invidere: sed quo sincerius quisque pastorum promovere studet regnum Christi, eo maiore oneratur invidia, et proterviores adversus eum fiunt insultus. Iam vero simulatque aliqua de verbi ministris criminatio exiit, perinde ac si iam convicti forent, certa fide excipitur. Id accidit non tantum quia maior ab illis exigitur integritas: sed quia plerosque fere omnes Satan ad nimiam credulitatem instigat, ut nulla inquisitione habita cupide damnent suos pastores, quorum tueri famam potius debuerant. Ergo tantae iniquitati non frustra se Paulus opponit: ac prohibet subiici improborum maledicentiae presbyteros, donec legitimis testimoniis sint convicti. Neque enim mirum est si multos habeant hostes, quorum officium est, omnium vitia reprehendere, pravis omnium cupiditatibus adversari, severitate sua cohibere quoscunque errare vident. Quid ergo fiet si promiscue audientur quaecunque de illis sparsae fuerint calumniae? 20. Peccantes argue coram omnibus. Quoties bonis cavetur, hoc mali ad immunitatem suam arripiunt. Itaque quod de repellendis iniustis accusationibus dixerat Paulus, sic temperat hac sententia, ne cui tamen impune hoc praetextu peccare liceat. Et sane videmus quantis et quam multiplicibus privilegiis suum clerum munierit papatus: ut quum nequissime vivant, sint tamen ab omni reprehensione immunes. Certe si cautiones observentur, quas colligit Gratianus causa secunda, quaest. 4, item qu. 7, non erit periculum ne unquam ad reddendam vitae rationem cogantur. Ubi enim septuagintaduo testes reperientur, quos in episcopo damnando requirit putidum edictum sub nomine Sylvestri ? Deinde quum totus laicorum ordo ab accusatione arceatur, in clero etiam minores maioribus prohibeantur molestiam facessere: quid impedit quominus securi iudicia omnia rideant? Proinde sedulo haec moderatio tenenda est, ut coerceantur linguae petulantes, ne fictis criminibus presbyteros infament: et tamen ut quisquis inter eos male se geret, severe corrigatur. Nam de presbyteris hoc dictum accipio, palam arguendos esse qui dissolute vivunt. Quare? ut reliqui, dum ne illis quidem parci vident qui gradu et dignitate sunt superiores, tali exemplo moniti, magis timeant. Nam sicuti honestae vitae exemplo praeire aliis debent presbyteri : ita si delinquunt, severitatem disciplinae exerceri erga ipsos convenit, quae omnibus sit exemplo. Cur enim plus illis indulgeatur licentiae, quorum peccata longe gravius quam aliorum nocent? Intellige autem quod dicit Paulus de sceleribus aut flagitiosis peccatis, quae publicum