5:317 OMNIBUS CHRISTI EVANGELIUM RELIGIOSE COLENTIBUS MINISTRI GENEVENSIS ECCLESIAE GRATIAM ET PACEM, VERAEQUE PIETATIS INCREMENTUM A DOMINO PRECANTUR. Ne quis eximia Catechismi huius nostri elogia exspectet, talem esse libenter confitemur, ut consultius futurum fuisse videri forte nonnullis queat, ipsum intra ecclesiae nostrae fines contineri, neque latius invulgari. Nam ut est pia magis facilitate, quam acuta sublimique eruditione conscriptus, ita rarum quendam doctrinae fructum inde colligi posse, praesertim inter latinos homines, non adeo magna spes est. Neque sane eramus edituri, nisi nos alia, quam industriam nostram apud exteras gentes venditandi, ratio impulisset: quam ideo vobis exponere libet, ne quis editionis istius consilium secus interpretetur, quam animus noster tulerit. Quod in primis nostra referre scimus, ut se mutua dilectione ecclesiae omnes complectantur, non alia via melius obtineri potest, quam si ultro citroque compertam ac testatam habeant suam in Domino consensionem : qua nobis nullum exstat arctius vinculum, ad retinendam animorum concordiam. Id autem si quando alias conducibile fuit, nostro certe saeculo maxime est necessarium: quod tanta sufiusum malignitate conspicimus, ut a falsib criminationibus nulla innocentia, nulla simplicitas a suspicionibus satis tuta sit. De aliis tacemus. Sed nos ipsi compluribus iam experimentis plus satis edocti sumus, quantum delatoria iniquitas, non ad diducendos modo bonorum alioqui virorum animos, sed ecclesias quoque ipsas paene divellendas proficiat, quoties de re non plane explorata sinistros rumores spargere potest. Porro ut non temere restinguitur incendium, quod longe lateque iam exarserit: sic talibus malis, ubi semel exorta fuerint, obviam ire nobis serum est. Mirum enim quantum exiguo temporis spatio serpat calumniarum virus : ut nunquam mederi prius queas, quam multorum mentes infecerit. Iam vero remedium ipsum perquam difficile est: quo scilicet difficilius, mentem hominis vitiosis opinionibus imbutam repurgare, quam inquinare. Siquidem ad prima indicia concipienda, nihil nobis proclivius: semel suscepta non nisi aegerrime deponimus. Quum ergo vanis delationibus aliquoties exagitati, didicerimus valde esse metuendas: iis in posterum, quoad licet, ansam praecidere malumus, quam exspectare: dum