29:317 317 IN L LIB. SAMUEL. CAP. II. 318 manu sua. 14. Et mittebat eam in lebetem, vel in labrum, vel in ahenum, vel in cacabum: et omne quod levabat fuscina, tollebat sacerdos sibi: sic faciebant universo Israeli venientium in Silo. 15. Etiam antequam adolerent adipem, veniebat puer sacerdotis, et dicebat immolanti: Da mihi carnem, ut coquam sacerdoti: non enim accipiam a te carnem coctam sed crudam. 16. Dicebatque illi immolans: Incendatur primum iuxta morem hodie adeps, et tolle tibi quantumcunque desiderat anima tua. Qui respondens aiebat ei: Nequaquam: nunc enim dabis, alioquin tollam vi. 17. Erat ergo peccatum puerorum grande nimis coram Domino: quia detrahebant homines sacrificio Domini. In primis hic observanda est Elcanae obedientia, filium suum adducentis, ac summi sacerdotis custodiae tradentis, paternoque iure sese quodammodo abdicantis. Scimus enim quam tenerae parentum erga liberos atocyai : praesertim erga infantes quibuscum colludant, quos non adeo facile cuivis, alieno praesertim, permittant, ut eorum praesentia et conspectu priventur. Verumtamen Elcana probatum uxoris votum implet filiumque totum Dei cultui dat et dicat. At ecce non leve offendiculum, quod nimirum Heli sacerdotis filii, quibuscum puer ille sacerdotio ministraturus erat, improbi essent atque flagitiosi. Quale taedium cepisse ipsum arbitramur, quum filium animadverteret non procul abesse a via perditionis, quod inter flagitiosissimos homines et tanquam certissimas pestes versaretur. At longe alia mente Anna ipsum Deo voverat, longe alio animo Elcana votum implens Deo dicarat, puta ut in puritate educatus Deo per totum vitae curriculum inserviret. En vero Heli domum pestilentissimam : unde votum suum Elcana revocandi occasionem, eamque speciosissimam, habere videbatur. Ac sane merito quis miraretur quinam Elcana puerum a Deo nactus in flagitiosorum hominum manibus ipsum relinquat. Atqui et hanc tentationem Elcana superavit, votumque ratum fecit, licet sacerdotis domum confusissimam depravatissimamque conspiceret. Verum enim vero Deus nihilominus beneficum se erga ipsum exhibuit atque misericordem, quod in istarum corruptionum lutum veluti demersum Samuelem non permisit tamen infici, et non aliter rex it et tutatus est quam si in bonos morum doctores incidisset, quod longe maius fuit beneficium quam si aliter contigisset. Nam age, filios Heli angelorum instar fuisse nobis fingamus, atque adeo sanctimoniae, pudoris, modestiae speculum, sane Samuelis educationem futuram sanctiorem melioremque nemo pius diffitebitur : sed hominum industriae et labori tributa laus omnis tantundem de Dei gratia detraxisset. Contra vero quum in flagitiosorum, perditorum, Dei contemp-