7:316 expressionem? Vides ergo carmen esse, magis cantillando aptum quam formulam confessionis, in qua syllabam unam redundare absurdum est. Quid quod Augustinus, qui valde religiosus fuit cultor Nicaenae synodi, fortiter impugnat particulam illam: Credo in sanctam ecclesiam? Vitiosam enim loquutionem esse contendit. An hoc faceret saltem absque honoris praefatione, si putaret a talibus autoribus manasse? Quin etiam inscitiae arguit eos qui sic loquuntur. Tu autem adigere vis omnes fideles, ut tibi in hoc etiam errore assentiantur. In extenuanda symbolorum autoritate non ultra progressum esse Calvinum, testes sunt omnes qui adfuerunt; nec alio spectabat nisi ut Caroli proterviam simul et pertinaciam paululum reprimeret. Et ipse quoque canis ultro concedit Calvino non fuisse [pag. 48] propositum fidem symbolis derogare. Suis enim verbis, hoc est sorbonica elegantia, Calvinum sic loquentem inducit: Ego neque credo, neque discredo. Quibus tametsi nunquam usus est Calvinus, libenter tamen accipio quod adversarius concedit. Denique responsio Calvini erat, ut vulgo loquitur, non tam ad rem, quam ad hominem. Qualis postea fuerit disceptatio, coniicere ex ipso statu quaestionis licet, et partium ingeniis. Quantum autem adhibendum sit fidei Carolo referenti quod sibi commodum fore putabat, sani lectores per se, nec aliunde admoniti, facile reputabunt. Quaedam tamen specimina hic indicabo, quibus ad recte iudicandum nonnihil adiuvari queant. Calvinum asserit causidicum fuisse Castelletil) parisiensis. At ego scio ne tribunal quidem illud Calvino unquam visum esse. Quicunque autem eum noverunt hi sciunt, nusquam eum causam egisse tota vita, ac ne professione quidem aut titulo fuisse unquam advocatum. Cuius, obsecro, verecundiae est, primam narrationis paginam mendacio aspergere, quod non tacita modo opinione lectorum, sed clara omnium voce protinus refutetur. Quin etiam inde perspicuum est, quanta mentiendi libidine flagret Carolus, quod temperare sibi nequit quin mentiatur, ubi nulla est causa et nulla merces. Quid enim profecerit, si maxime constet in causis agendis Calvinum aliquando versatum esse? Magnum dedecus scilicet, [pag. 49] Quid ergo facturus esset Carolus, si falsa narrando magnum aliquod commodum consequi se posse confideret? Sit hoc alterum specimen : Calvinum a vocibus trinitatis et personarum abhorruisse fingit, quod nimium Ciceronianus esset; quasi vero ab his vocibus Calvinus in scriptis suis abstinuerit; quasi non iam tunc exstaret Institutio, quae ab hac calumnia 1) Le ChateleU