55:316 Mox quidem speciales sententias accommodabit singulis aetatibus. Falluntur tamen qui hinc faciunt initium. Quin potius ne superior exhortatio gratuitae peccatorum remissioni obscuritatem induceret, doctrinam hanc, quae fidei propria est, iterum inculcat: ut certe hoc fundamentum semper retinendum est, in sola Christi gratia nobis salutem esse repositam. Urgenda quidem vitae sanctitas, sedulo praecipiendum de timore Dei, acriter stimulandi ad poenitentiam homines, commendanda vitae novitas cum suis fructibus: semper tamen cavendum ne suffocetur fidei doctrina, quae Christum unicum salutis bonorumque omnium autorem statuit. Quin potius servanda est haec moderatio ut primas semper fides obtineat. Hanc legem nobis praescribit Iohannes, quum de bonis operibus sedulo concionatus, ne tamen plus illis dare videatur quam oportet, adeo sollicite nos ad Christi gratiam revocat. "Remittuntur vobis peccata. Sine hac fiducia non nisi fluxa et umbratilis erit pietatis species. Imo qui gratuita peccatorum remissione posthabita, insistunt in aliis partibus, sine fundamento aedificant. Interea Iohannes significat, nihil stimulandis ad timorem Dei hominibus aptius esse, quam dum rite edocti sunt quid illis bonorum attulerit Christus: quemadmodum Paulus (Philip. 1, 8) obsecrat per viscera misericordiae Dei. Unde apparet quam improba sit papistarum calumnia, qui frigere bene agendi studium causantur, dum ea extollitur quae sola obsequentes Deo filios reddit. Nam inde sumit hortandi materiam, quod tam benevolum nobis Deum esse novimus, ut peccata non imputet. Propter nomen eius. Causa materialis adscribitur, ne quaeramus alia media quae nos Deo reconcilient. Neque enim satis fuerit tenere, Deum nobis ignoscere peccata, nisi recta veniamus ad Christum, et pretium illud quod in cruce nobis persolvit. Idque eo magis observandum, quod videmus Satanae astu et pravis hominum figmentis hano viam obstructam esse: dum variis satisfactionibus placare Deum conantur stulti homines, et innumera expiationum genera excogitant ad se redimendos. Nam quot promerendae veniae media Deo ingerimus, tot abstaculis arcemur ab eius accessu. Proinde Iohannes non contentus hac simplici doctrina, quod nobis peccata Deus remittat, nominatim addit, propitium nobis esse Christi respectu, ut alias omnes rationes excludat. Nos quoque ut hoc beneficio fruamur, omnia alia nomina omittere et oblivisci necesse est, solumque Christi nomen amplecti. 13. Scribo vobis patres. Iam ad aetatum enumerationem descendit, ut ostendat singulis convenire quod docet. Nam generalis sermo interdum minus afficit: imo, quae nostra est malignitas, pauci sunt qui putent ad se pertinere quod simul ad omnes dirigitur. Senes se ut plurimum subducunt, quasi ex-