|
47:316
qui
morti
adiudicat
non
quos
sponte
perditos
cupit,
sed
qui
iam
sua
culpa
se
ipsos
perdiderunt.
In
summa,
non
imponit
Iudae
Christus
pereundi
necessitatem,
sed
talem
esse
pronuntiat
qualis
iam
prius
erat.
28.
Nemo
discumbentium.
Vel
nondum
aliis
retulerat
Ioannes
quid
a
Christo
audisset,
vel
ita
perculsi
fuerunt,
ut
non
essent
praesenti
sensu
:
imo
Ioannem
ipsum
verisimile
est
fuisse
quasi
extra
se
raptum.
Caeterum,
quod
tunc
accidit
discipulis
saepe
in
ecclesia
fieri
cernimus,
ut
pauci
fidelium
discernant
hypocritas,
quos
Dominus
clara
voce
damnat.
29.
Ut
pauperibus
aliquid
daret
Satis
notum
est
ex
aliis
locis,
quanta
fuerit
Christi
tenuitas,
tamen
aliquid
ex
tantillo
quod
habebat
pauperibus
erogavit,
ut
nobis
regulam
praescriberet.
Non
enim
divinassent
apostoli
de
pauperibus
loquutum
esse,
nisi
ex
more
ordinario
iuvandi
pauperes.
30.
Quum
ergo
buccellam
sumpsisset
ille,
continuo
exivit:
erat
autem
nox.
31.
Quando
ergo
exivit,
dicit
Iesus:
Nunc
glorificatus
est
filius
hominis,
et
Deus
glorificatus
est
in
eo.
32.
Si
Deus
glorificatus
est
in
eo,
etiam
Deus
glorificabit
eum
in
se
ipso,
et
continuo
glorificabit
eum.
33.
Filioli,
adhuc
ad
exiguum
tempus
vobiscum
sum:
quaeretis
me,
et
quemadmodum
dixi
Iudaeis,
quod
quo
vado
ego,
vos
non
potestis
venire,
etiam
nunc
dico
vobis.
34.
Praeceptum
novum
do
vobis,
ut
diligatis
invicem,
quemadmodum
dilexi
vos,
ut
etiam
vos
diligatis
invicem.
35.
In
hoc
cognoscent
omnes,
quod
discipuli
mei
sitis,
si
dilectionem
habueritis
inter
vos
mutuam.
31.
Nunc
glorificatus
est.
Instabat
ultima
hora:
sciebat
Christus
quam
debiles
essent
suorum
animi:
quibus
ergo
fieri
potuit
modis,
eos
voluit
fulcire
ne
conciderent.
Nos
hodie
sola
crucis
Christi
memoria
ad
trepidationem
impellit,
nisi
mox
occurrat
consolatio,
ipsum
Satanae,
peccati
et
mortis
victorem
in
cruce
triumphasse.
Quid
ergo
discipulis
accidere
potuit,
quum
mox
Dominum
visuri
essent
omni
probrorum
genere
oneratum
ad
crucem
rapi
?
Annon
adeo
triste
et
deforme
spectaculum
centies
eos
obruere
potuit?
Quare
huic
periculo
medetur
Christus,
et
eos
ab
externo
mortis
adspectu
ad
spiritualem
fructum
revocat.
Ergo
utcunque
in
cruce
appareat
ignominia,
quae
per
se
confundere
fideles
posset,
testatur
tamen
Christus
eandem
crucem
sibi
esse
gloriosam.
Membrum
quod
proxime
sequitur,
et
Deus
glorificatus
est
in
eo,
confirmationis
vice
additum
est.
Erat
enim
iliud
paradoxon,
quod
gloria
filii
hominis
ex
morte
apud
homines
probrosa
et
coram
Deo
etiam
maledicta
emergeret.
Ostendit
igitur
quomodo
sibi
gloriam
pariturus
sit
ex
tali
morte
:
quia
scilicet
Deum
patrem
glorificet.
|