20:316 ceps existimo fore, ut et plura et certiora quotidie accipiam, quae te non celabo. Omnino mirificus est Dominus Deus noster in illo praesertim regno, quod iam olim videtur ita instituisse, ut esset insigne gloriae suae theatrum. De foedere ') utinam transigi posset. Legato illo vetere2) nihil est perfidiosius, et quum insigni iniuria sitis ab eo istic affecti, ut praecipui ex vestro senatu norunt, vellem fieri posset ut aperte de ipso expostularetis, et cum ipso rege iam vicino 3) ageretis. Sed de his alias. Magnum onus Vireti nostri humeris incumbit. Commenda illum Domino, ut se ipsum nunc superet. Causam communem tibi commendo, quamvis satis commendatam. Fratres omnes te salutant. Bene vale, mi frater, et Deum ora, ut vere me nunc confirmet cum omnibus collegis. Idem peto ab optimis et carissimis fratribus, qui istic sunt. Genevae 13. Iunii 1564. 4115. BLAURERUS BULLINGERO. Calvino aeternam beatitudinem gratulatur. (Ex autographo Arch. Turic. Plut. VI. Vol. 163, olim Epp. Tom. 28, fol. 544. . Simler, vol. 109.) Clarissimo viro D. Heinricho Bullingero, amico omnibus modis summo. . Calvino nostro, incomparabili Christi Iesu servo et organo electissimo, totis animis gratulor, beatam hanc in coelestem requiem, post tot exantlatos labores, migrationem, et in Domini sui gaudia introitum. *) Tet0t ist er allen Finden entrunnen. Interim autem supra modum metuo, quod tu quoque, ne sint ista maiorum malorum praesagia. . . . . __ . . Lutmerchae die 13. Iunii 1564. T. Amb. BI. 4114. 1) N. 4052. 2) N. 4068. 4111. 3) hoc tempore Lugduni commorante. 4115. 1) Ipse Blaurerus ante finem anni, pridie Nonas Decembres eum sequutus est anno aetatis septuagesimo tertio.