52:315 315 EPIST. PAULI AD TIMOTHEUM I 316 ideo nominatim id cavendum praecipit. De fidelibus loquitur, qui suas viduas alere debeant. Nam quae impiae cognationi renuntiaverant, eas ab ecclesia suscipi aequum erat. Quod si peccant qui sibi parcentes ecclesiam patiuntur sumptibus gravari: hinc colligamus quanto sacrilegio se implicent qui fraude aut rapinis profanant quod semel dicatum erat ecclesiae. 17. Presbyteri, qui bene praesunt, duplici honore digni habeantur: maxime qui laborant in verbo et doctrina. 18. Dicit enim scriptura: Non obligabis os bovi trituranti: et, Dignus est operarius mercede sua. 19. Adversus presbyterum accusationem ne admittas, nisi sub duobus aut tribus testibus. 20. Peccantes coram omnibus argue, ut et caeteri timorem habeant 21. Contestor coram Deo1 et Domino Iesu Christo, et electis angelis, ut haec custodias absque praecipitatione iudicii, nihil faciens alteram in partem declinando. 17. Presbyteri, qui bene. Hoc quoque ad retinendum ecclesiae ordinem in primis est necessarium : non negligi presbyteros, sed eorum haberi rationem. Quid enim inhumanius quam eos non esse curae, qui totius ecclesiae curam gerunt? Neque enim hic aetatis nomen est izpzofiyzepoc, sed officii. Quod d u p l i c em honorem interpretatur Chrysostomus victum et reverentiam, non impugno: sequatur eius opinionem qui volet. Mihi tamen probabilius videtur, hic fieri comparationem inter viduas et presbyteros. Prius iusserat Paulus, honorem haberi viduis : atqui honore digniores sunt presbyteri quam illae: quare his duplex honor earum respectu exhibendus. Sed ut ostendat se larvas non commendare, addit, qui bene p r a e s u n t : hoc est, qui fideliter et strenue incumbunt suo muneri. Nam ut centies quis locum obtineat et titulum iactet, nisi munus simul exerceat, nullo iure stipendiis ecclesiae se ali postulabit. Denique significat non titulo deberi honorem, sed operae quam impendunt in officio constituti. Praefert tamen eos, qui in verbo et d o c t r i n a laborant: hoc est, qui docendo verbo sunt intenti. Nam duae istae voces rem unam significant, nempe verbi praedicationem. Sed ne verbi nomine otiosum studium et speculativum (ut vocant) quispiam intelligeret, adiecit doctrinam. Colligere autem hinc licet, duo fuisse tunc presbyterorum genera: quia non omnes ad docendum ordinabantur. Nam aperte verba sonant, quosdam bene et honeste praefuisse: quibus tamen non erant commissae docendi partes. Et sane ex populo deligebantur graves et probati homines, qui una cum pastoribus communi consilio .et autoritate ecclesiae disciplinam administrarent, ac essent quasi censores moribus corrigendis. Hunc morem Ambrosius obsolevisse