25:315 315 REDITUS AD HISTORIAM. 316 erga populum amorem, ut animosius ad possidendam terram pergerent. Haec enim confirmatio non vulgaris fuit, quum viderent, Deum ultro ad ipsos ulciscendos occurrere. Mosi etiam profuit, sub ipso mortis articulo, novo experimento sentire quam Deus curam gerebat de salute populi. Hilariter enim populum relinquere in custodia Dei potuit, cuius manum illo tam recenti beneficio extentam cernebat, ad complendos omnes gratiae suae numeros. Quo etiam spectant Dei verba: Aggregaberis ad populum tuum: quae in mortis solatium addita fuisse certum est. Caeterum alia festinandi ratio fuit: quia si exspectata fuisset mors sancti prophetae, forte ausi non fuissent Israelitae armis lacessere gentem quietam, a qua nihil periculi vel molestiae imminebat. Tanta autem apud eos vigebat Mosis autoritas, ut facilius quam alius quispiam eos imperio obsequentes habuerit. Quanquam autem promiscue tam reprobi quam fideles dicuntur morte colligi, vel aggregari ad suos populos, loquutio tamen haec ostendit homines ad immortalitatem natos esse: neque enim eadem de brutis animalibus dicere quadraret, quorum mors ultimus est interitus, ubi nulla spes sequitur alterius vitae.3 . Loquutus est itaque Moses. Non dubium est quin pertulerit Moses quae acceperat a Deo mandata. Etsi ergo nihil aliud exprimitur quam duodecim millia ad bellum egressa fuisse, res tamen ipsa demonstrat, numerum fuisse divinitus praescriptum una cum bellandi ratione. Et certe parum considerate Moses magnum populum tam exigua manu aggressus esset: atque adeo si id tentasset suo arbitrio, poenam temeritatis merito dedisset, praeeunte autem Dei mandato negotium probe recteque susceptum feliciter peregit. Nec vero dubium est quin hoc examine probare voluerit Deus suorum fidem. Nam secundum humanum sensum, amentiae erat sine causa periclitari, et in promptu erat exceptio, minime consentaneum esse, quum praesto essent sexcenta hominum millia, ad paucos restringere partes tam difficilis belli gerendi. Sicuti ergo postea Deus per quadringentos tantum homines duce Gedeon delevit ingentem exercitum Madian, ita sub manu Mosis singula tantum hominum millia ex unaquaque tribu ad perdendam gentem illam armavit. Sola tribus Zebulon quinto plus militum dare poterat quam Deus ex toto populo accepit. Hoc igitur documento fidem suam probarunt quando unius Dei auxilio freti, non dubitaverunt contra hostes intrepide ruere. Et eventus ipse melius illustravit gratiam ipsam quam si totis viribus pugnassent: quia tunc creditum fuisset Madianitas infinita hominum copia obrutos fuisse. Sicuti ergo populus suam obedientiam prompto obsequio testatus est, ita re ipsa tandem expertus ebt, nihil