55:314 dum. Nam quae pueri discunt rudimenta, postea locum cedunt altiori et solidiori doctrinae. Contra Iohannes negat eiusmodi esse doctrinam de fratribus diligendis, quae tempore obsolescat: sed perpetuo vigere, ut non minus sit ultima perfectio, quam tyrocinium. Porro hoc necesse fuit addi: quia, ut curiosi plus iusto sunt homines, bona pars semper novi aliquid cupide appetit. Hinc simplicis doctrinae fastidium, quod innumera errorum portenta gignit: dum quisque novis subinde arcanis inhiat. Ubi autem hoc constitutum est, Dominum in eodem pergere tenore, ut in eo quod didicimus, tota vita nos retineat: iniectum est huiusmodi cupiditatibus fraenum. Ergo qui ad sapientiae metam pertingere cupit, quod ad vitam recte instituendam attinet, ille in caritate proficiat. Quae est veritas. Probat ratione quod dixit: quia hoc uno caritatis mandato, quod ad institutionem vitae spectat, constat tota Christi veritas. Quae porro exspectanda est alia maior revelatio? Nam Christus certe omnium finis est ac complementum: proinde veritatis nomen huc spectat, ut subsistant quasi in meta. Nam pro complemento vel absoluto statu accipitur. Christum illis coniungit, ut membris caput : ac si diceret, corpus ecclesiae non aliam habere perfectionem: vel tunc solide Christo unitos fore, si sanctus amor inter ipsos mutuo vigeat. Alii secus exponunt, Quod est veritas in Christo, etiam in vobis est, sed non video quorsum id spectet. Quia tenebrae transeunt Praesens tempus loco praeteriti. Significat enim, simul ac Christus illuxit, nos habere plenum intelligentiae fulgorem. Non quod sapiat quisque fidelium primo die quantum oportet (nam et Paulus se eniti testatur ut apprehendat quod nondum assequutus est (Philip. 3,12), sed quia Christi notitia ad discutiendas tenebras sola sufficit. Ergo necessarii sunt quotidiani progressus: et prius suam auroram habet cuiusque fides, quam ad meridiem perveniat. Sed quia eiusdem doctrinae tenorem continuat Deus, in qua proficere nos iubet: merito evangelii cognitio verum lumen dicitur, ubi Christus sol iustitiae affulget. Ita via praecluditur hominum audaciae, qui evangelii puritatem corrumpere suis figmentis tentant: ac tuto universam papae theologiam anathemate damnare licet, quae hoc verum lumen prorsus obscurat. 9. Qui dicit se in luce. Prosequitur suam metaphoram. Dixit caritatem unicam esse regulam ad quam exigenda sit vita: dixit hanc legem nobis in evangelio praescribi: dixit postremo illic esse quasi meridianam lucem, quae oculos nostros intuitu sui retinere debet. Nunc ex adverso colligit, caecutire omnes ac in tenebris errare qui a caritate alieni sunt. Quod autem prius amorem Dei posuit, nunc fratrum, nihilo plus est repugnantiae quam inter