52:314 nomiae dent operam, quam si in viduitate maneant. Et sane Deus superstitiosas hominum opiniones nihil moratur: sed hanc obedientiam pluris aestimat quam omnia, ubi suae vocationi obsequimur potius, quam ferri nos sinamus animi nostri voto. Hac consolatione audita, nihil habent causae cur conquerantur sibi fieri iniuriam, aut moleste ferant se excludi uno genere honoris. Audiunt enim, in vita coniugali non minus se placere Deo, quia eius vocationi pareant. Quum de l i b e r i s gignendis loquitur, molestias omnes sub uno verbo comprehendit, quae perferendae sunt in educanda sobole. Quemadmodum sub domus a d m i n i s t r a t i o n e omnia oeconomiae officia. Nullam occasionem dare. Nam sicuti maritus uxoris quasi velamen est: ita viduitas multis sinistris suspicionibus est obnoxia. Quorsum autem attinet, nulla necessitate calumniis armare evangelii hostes? Atqui difficillimum est, mulierem viduam, florenti aetate, tam circumspecte sibi cavere quin reperiant improbi aliquam obloquendi colorem. Proinde si illis est cordi aedificatio, ut maledicis hominibus os obstruant, genus vitae eligant minus suspiciosum. Communes hic evangelii adversarios potius intelligo, quam privatos cuiusque mulieris, quia indefinite loquutus est Paulus. 15. Nonnullae enim. Certum est, nullum esse tam sanctum institutum ex quo non aliquid prodeat mali, hominum pravitate. Verum quae necessaria sunt, debent fixa manere, quidquid inde contingat: etiamsi coelum rueret. At ubi liberum est utramvis partem eligere, prout hoc vel illud esse utile experientia compertum fuerit: etiam quae ante placuerant, abrogare prudentiae est: sicuti in causa praesenti. Minus provectae aetatis mulieres in ordinem viduarum allegi, nihil necesse erat: usus docebat rem esse periculosam et noxiam: merito itaque Paulus in posterum caveri vult ne quid tale contingat. Quod si quarundam defectio satis validum illi argumentum fuit ut remedium universale quaereret: quam multa hodie papistis argumenta essent abolendi impuri sui coelibatus, si quem aedificationis haberent respectu? Sed crudelibus impii ac diabolici decreti laqueis malunt strangulari innumeras animarum myriades, quam nodum unum laxare. Unde constat quam aliena sit a sancto Pauli affectu tyrannica eorum saevitia. Post Satanam. Notanda loquutio: quia nemo vel tantillum potest a Christo deflectere quin Satanam sequatur. Nam regnum in omnes habet, qui Christi non sunt. Hinc admonemur quam exitialis sit deflexio a recto cursu, quae ex Dei filiis nos facit Satanae mancipia: et a Christi gubernatione abductis Satanam nobis ducem praeficit 16. Si quis fidelis. Quia fieri solet ut singuli propria onera libenter reiiciant in totam ecclesiam: