52:313 313 CAPUT V. 314 illuc cursitandi licentia: praesertim ubi exoneratae familia nihil habent domi quod agant. Adde quod istis viduis, honoris praetextu, quod veluti publicam personam gerebant, facilior quovis aditus patebat. Hanc opportunitatem nactae, beneficio ecclesiae abutebantur ad desidiam. Deinde (ut fieri solet) ex otio nascebatur c u r i o s i t a s , quae ipsa garrul i t a t i s est mater. Verissimum enim est illud Horatii, percontatorem fugito: nam garrulus idem est1). Omni enim fide curiosos (ut inquit Plutarchus) carere aequum est, qui simulatque aliquid hauserunt, nunquam cessant donec effutiverint. Praesertim mulieribus hoc contingit, quae natura iam propensae sunt ad loquacitatem, nulliusque arcani capaces. Ergo non abs re haec tria simul coniuncta sunt a Paulo, otium, curiositas et garrulitas. 14. Volo igitur iuniores nubere, liberos gignere, domum administrare, nullam occasionem dare adversario ut habeat maledicendi causam. 15. Nonnullae enim iam deflexerunt post Satanam, 16. Quod si quis fidelis, aut si qua fidelis habet viduas, suppeditet illis, et non oneretur ecclesia, ut iis, quae vere viduae sunt, suppetat. 14. Volo iuniores nubere. Rident nasuti homines hoc apostoli praeceptum. Quasi vero (inquiunt) calcar addendum sit nimis citatae earum cupiditati. Quis enim nescit omnes fere viduas sponte nupturire? Superstitiosi autem homines iudicarent hanc nuptialem doctrinam Christi apostolo parum congruere. Verum omnibus rite expensis, agnoscent sani homines, Paulum nihil hic nisi necessarium et maxime salutare tradere. Nam et viduitas multis liberius proterviendi dat facultatem : et ab altera parte subinde emergunt spiritus in hypocrisi mentientes, qui sanctimoniam constituunt in coelibatu, quasi angelica esset perfectio: matrimonium vero aut damnant in totum, aut vilipendunt, ac si carnis inquinamentum saperet. Pauci sunt tam ex viris quam mulieribus qui vocationem suam respiciant: quotusquisque est virorum qui onus regendae uxoris libenter suscipiat? Quia scilicet res est innumeris molestiis implicita. Quam aegre iugum subit mulier? Paulus ergo quum iuniores nubere iubet, non ad nuptialem laetitiam eas invitat: nec hortatur ut libidini indulgeant, quum iubet eas liberos gignere: sed dum sexus infirmitatem et aetatem lubricam reputat, eas ad castum coniugium hortatur: et simul ad subeunda sancti coniugii onera. Atque id praesertim facit ne contumeliosa videatur ipsarum reiectio ab ordine viduarum. Significat enim, earum vitam non minus Deo probatum iri si oeco- 0 Horat Epist. lib. I. 18, 69.