52:312 damnatione eas terreat Paulus: ac si hoc ipsum reprehenderet, eximium illum ordinem, qui propius Christo unire debuerat, illis damnationis esse materiam. Et ratio additur, quia a fide baptismi et christianismo prorsus deficiant. Scio ab aliis secus intelligi, nempe quod fallant datam ecclesiae fidem nubendo, quum prius essent pollicitae se ad mortem usque coelibes victuras: quod nimis et frigidum. Deinde cur vocaret primam fidem? Vehementius itaque insurgit Paulus, et mali gravitatem amplificat, quod non tantum ignominia Christum et ecclesiam afficerent resiliendo a suscepta conditione, sed primam quoque fidem impia defectione fallerent. Ita enim fieri solet ut qui semel pudoris fines transsiliit, ad omnem impudentiam se prostituat. Male eas habebat, probrosam esse suam levitatem apud pios, et suam salacitatem reprimi, aut saltem vituperationi esse obnoxiam. Haec illis protervius exsultandi erat occasio, donec christianismum abiicerent. Optime quadrat ista amplificatio. Quid enim magis absurdum quam, dum volumus personis consulere, ianuam aperire Christi abnegationi? Quod votum perpetui coelibatus hinc stabilire volunt papistae, frivolum est. Ut demus solitam fuisse disertis verbis interponi talem pactionem : id tamen nihil ad ipsos. Primum considerandus est finis. Non ideo coelibes se fore promittebant olim viduae ut sanctiorem agerent vitam quam in coniugio: sed quod non poterant maritis et ecclesiae simul esse addictae. Sub papatu autem vovetur continentia, quasi virtus per se accepta esset Deo. Deinde ea aetate se abdicabant tunc nubendi libertate, qua desierant esse nubiles. Sexagenarias enim ad minimum esse oportebat: et quae unico matrimonio contentae specimen iam castitatis suae dedissent Nunc autem vota in hoc eduntur apud papistas, ut coniugiis vel ante tempus, vel in medio aetatis fervore renuntient. Duabus autem maxime de causis tyrannicam de coelibatu legem improbamus: quod scilicet cultum esse fingunt coram Deo meritorium, et quod vovendi temeritate praecipitant animas in exitium. Neutrum erat in vetere instituto. Non edebant directum continentiae votum, quasi minus Deo placeret vita coniugalis: sed tantum quatenus exigebat functio ad quam eligebantur, coniugii vinculo se in totam vitam solvebant. Nec se privabant nubendi libertate, nisi quum nubere vel maxime liberis iam absurdum erat et intempestivum. Denique tantum a monialibus differebant istae viduae, quantum Hanna prophetissa a Claudia vestali. 13. Simul et otiosae. Nihil est quod mulieres magis deceat quam domus custodia. Unde apud veteres teetudo honestae et probae matrisfamilias imago fuit: atqui multae contrario morbo laborant. Nihil enim est quod magis eas delectet quam huc