5:312 exsuges quem postea luxuriose profundas, quamdiu locum pastoris ad perdendas nequissima perfidia oves occupabis, quamdiu in eo eris hominum grege quos latrones et sanguinarios ecclesiae suae praedones Christus appellat, de te, ut voles, aestimabis: mihi certe nec vir bonus eris, nec Christianus. Vale. 1) 1) Vale, deest m editione principe. Apoc. 3. Scio opera tua: quia nomen habes quod vivas, et mortuus es. Esto vigilans et confirma caetera quae moritura erant. Non enim inveni opera tua plena coram Deo. Ibidem. Scio opera tua: quia neque frigidus es neque fervidus. Utinam frigidus esses, aut fervidus. Itaque quoniam tepidus es, et nec frigidus nec fervidus, incipiam te evomere ex ore meo.