25:312 filiae Salphaad, quando in sorte tribus Manasse obtigerat illa portio. Quidquid enim accrescebat extraneis, sortis erat diminutio. Ergo sicuti nuper consuluit Deus privatis, ita nunc agitur de communi utilitate vel damno. Quid ergo sibi vult, Deum nonnisi ex parte dimidia prospexisse quid rectum esset? Equidem existimo Deum sic temperasse responsa, ut tantum rogatus suum cuique ius assignaverit. Veniunt filiae Salphaad, et fidem Mosis ac seniorum implorant: earum precibus Deus obtemperat. Veniunt capita tribus, et disceptationem movent de iactura translatitiae succes^ sionis. Cavetur ergo ne ditescant aliae tribus illorum iactura. In summa, quum posset ultro Deus occurrere eorum postulationi, concedere maluit qui nihil praeter aequum et iustum petebant: neque enim dicere licet hic accidisse quod plerumque solet, ut dum quisque pertinaciter causam suam tuetur et ad proprium commodum nimis attentus est, ut quaestio quaestionem pariat. Deus enim causa cognita pronunciat utramque partem nonnisi rectum petere. Sequitur ergo, Deum consulto distulisse sua decreta, donec ex re nata nascerentur. Vulgare dictum est, de iis quae raro contingunt leges nihil statuere. Ita vulgo creditum fuisset legem esse supervacuam : ac praesertim aliquid detractum fuisset de autoritate doctrinae, si de re levi Moses verba fecisset, nisi praeeunte materia. Denique de rebus dubiis et non magnis se familiariter interrogari passus est Deus, ut posteri agnoscerent, responsum eius esse testimonium paternae indulgentiae. Interea tenendum est, si nos perinde tangat rerum coelestium cura atque filii Manasse de negotio terreno fuerunt solliciti, semper regulam quam observemus nobis fore in promptu. 2. Domino meo praeoepit Iehova. Speciem repugnantiae obiiciunt, quod terram ex Dei mandato sortitae fuerunt tribus, nunc autem permisceantur sortes dum haereditas ad aliam tribum devolvitur. Sumunt autem pro confesso fieri non posse, ut Deus secum ipse dissideat. Ergo ad tollendam dvtvvofjblav addenda fuit interpretatio. Lex Dei (inquiunt) quae inviolabilis manere debet, iubet terram sorte distribui: qui nunc conveniet mulieres alio haereditatem suae tribus transferre? Ita remedium quaerendo se Dei imperio subiiciunt, et reverenter amplexantur quod praeceperat. Ad haec, absurdum quod inde sequeretur amplificant, quia anno quinquagesimo, quo redeundum erat ad primam sortem, tantundem fuisset detractum ex portione tribus Manasse, quantum abstulissent secum filiae Salphaad. Merito igitur decretum interponi postulant, quod duas priores leges conciliet, quae alioqui videntur contrariae. 5. Praecepit itaque Moses. Non legitur hic narratio similis superiori: quod negotium retulerit