20:312 auspicia sequantur. Sed de his omnibus prospiciet Dominus, qui saltem hoc nobis tribuat ut bonum semen spargamus. Ipse vero incrementum dabit prout novit et ab aeterno decrevit in nominis sui gloriam. Ego intra proximas nundinas, si vita suppetet, et Brentio et Andreae et Eber o respondebo,1S) sed quam paucissimis fieri poterit, quoniam nihil aliud afferunt quam partim indigna quibus respondeatur, partim etiam millies refutata. Caetera quum plus erit otii. Nunc enim opprimor non tantum curis, sed etiam moeroribus quantos nunquam sustinui. Roga pro me Dominum, mi pater, et pro nobis omnibus, ut in ipsum respiciamus ad finem usque. Idem peto a fratribus et collegis tuis omnibus, quos iubeo in Domino plurimum valere et salvere. Nihil aeque me confirmat, quum in hunc mundum respicio, atque consensus huius ecclesiae cum bonis omnibus: ac me privatim quoque erigunt in terra alioquin prostratum, coniunctio cum iis inita ac sancita quos scio fideles esse Dei servos, ac proinde in suis pro me precibus exauditum iri, sicut scio me millies hac ratione et a morbis lethalibus et a periculis omnis generis servatum. Utinam igitur haec vita toties mihi veluti restituta Domino meo penitus consecretur. Bene vale, mi pater. Dominus Iesus te servet cum fratribus et collegarum coetu, et vestris laboribus benedicat. Condonabit, ut spero, mihi D. Gualfherus quod nunc quidem ad eum peculiariter non scribam, sicut factum oportuit quum ab eo toties amantissimis literis fuerim provocatus. Amo illum et vos omnes, et invito Satana ad extremum amplectar. Iterum vale. Genevae 24. Maii 1564. Gregorii librum u ) illum blasphemum nondum vidi, nec si vidissem possem intra nundinas respondere* Tuus Beza. Accepi Theses15) et Eberi librum16) quem siatim remittam. Polonis, de quibus ad me scripsisti, commode, ut spero, est prospectum. 13) Bezae ad Brentii argumenta et Iac. Andreae theses quibus carnis Christi omnipraesentiam nituntur confirmare responsio Gen. 1565. {Tract theol. L 507.) 14) Quemnam? A Sandio p. 44 recensetur: Ep. monitoria ad Tigurinos ministros et Calvinum ubi etiam confessionem suam de Deo, filio Dei et Spiritu sancto edit adv. calumniatores. Quae tamen iam antea edita videtur. 15) Andreae CLXX theses de maiestate corporis Christi. {Planck Y. 2, p. 513.) 16) Pia et in verbo Dei fundata assertio declaratio et confessio de sacratissima coena D. n. Iesu Christi (etiam germ. v. Sixt, Eber p. 132. cf. N. 4086).