1:312 [A 2 1 ; B 19; C 19. Opus Dei perperam in sua pollutione contemplantur, quod in illa integra adhuc et incorrupta Adae natura requirere debuerant. A carnis ergo nostrae culpa, non a Deo nostra perditio est; quando non alia ratione periimus, nisi quia degeneravimus a prima nostra conditione. Neque hic obstrepat quispiam, potuisse Deum nostrae saluti melius prospicere, si Adae lapsui occurrisset. Nam obiectio ista, cum ob nimis audacem curiositatem piis mentibus abominanda est, tum ad praedestinationis arcanum attinet, quod suo loco postea tractabitur. Quare ruinam nostram naturae depravationi imputandam meminerimus, ne in Deum ipsum naturae autorem stringamus accusationem. Haerere quidem exitiale illud vulnus in natura verum est; sed multum refert accesseritne aliunde, an ab origine insederit. Constat autem per peccatum inflictum fuisse: non est igitur cur conqueramur, nisi de nobis ipsis. Quod diligenter annotavit scriptura; dicit enim Ecclesiastes (7, 29): Hoc scio, quod fecerit Deus hominem rectum; ipsi autem quaesierunt sibi adinventiones multas. Homini tantum suum exitium adscribendum apparet; quum divina benignitate rectitudinem adeptus sua ipse dementia in vanitatem delapsus sit. 15. Dicimus ergo naturali 1) hominem vitiositate corruptum, sed quae a natura non fluxerit. A natura fluxisse negamus, ut significemus adventitiam magis esse qualitatem quae homini acciderit, quam substantialem proprietatem quae ab initio indita fuerit. Vocamus tamen naturalem, ne quis ab unoquoque prava consuetudine comparari putet; quum haereditario iure universos comprehensos teneat. Neque id sine autore facimus: eadem enim causa nos omnes esse natura filios irae docet apostolus (Eph. 2, 3). Quomodo creaturae omnium nobilissimae infensus esset Deus, cui placent infima quaeque opera sua? Sed operis sui corruptioni magis infensus est quam operi suo. Ergo si ob vitiatam humanam naturam non inscite dicitur homo naturaliter esse Deo abominabilis, non etiam inepte dicetur naturaliter pravus et vitiosus. Quemadmodum non veretur Augustinus, ratione corruptae naturae, naturalia dicere peccata, quae in carne nostra necessario regnant, ubi abest Dei gratia. Ita evanescit stultum Manichaeorum nugamentum, qui quum substantialem in homine malitiam imaginarentur, alterum illi conditorem affingebant, ne iusto Deo viderentur mali causam et principium assignare. 16. Postquam visum est peccati dominatum, ex quo primum hominem sibi obligatum tenuit, totum genus invasisse, exponendum restat, ex quo in hanc servitutem redacti sumus, an omni spoliati simus libertate? et, si qua particula adhuc viget, quo- 1) naturalem 1539.