52:311 311 EPJST. PAULI AD TIMOTHEUM I 312 in bono opere fuit assidua. Nam hic de beneficentia loquitur. 11. Iuniores viduas reiice. Non iubet excommunicari ab ecclesia, aut aliqua ignominia notari: sed tantum in illo honore, cuius supra meminit, impertiendo habendam esse earum rationem negat. Quod si Dei spiritus per os Pauli mulierem nullam sexagenaria minorem ordine illo dignam esse pronuntiat, quod in illa aetate periculosus sit coelibatus : cuius audaciae fuit, legem perpetui coelibatus iuvenculis in summo aetatis fervore postea imponere? Non admittit, inquam, coelibatum Paulus, nisi in aetate iam effoeta, et quae periculum omne incontinentiae iam evasit. In velandis virginibus ad quadraginta deinde annos ventum est, postea ad triginta. Tandem promiscue sine ulla exceptione aetatis velare omnes coeperunt. Obtendunt, continentiam virginibus, quae nunquam virum expertae sunt, multo faciliorem esse quam viduis. Sed non efficient quin timendum sit periculum quod hic Paulus cavet, ac cavendum praecipit. Temere itaque, adeoque crudeliter laqueum iniiciunt teneris adhuc puellis, quae coniugio futurae erant aptiores. Quum enim lascivire. Lascivire eas adversus Christum dicit, quae conditionis, ad quam vocatae sunt, oblitae, hilarius quam decet exsultant. Debuerant enim se continere sub modestiae iugo, ut gravibus matronis dignum est. Proinde mollior et solutior vita quasi lascivia est adversus Christum, cui fidem suam obstrinxerant. Quoniam aliquot eiusmodi exempla viderat Paulus, generali remedio occurrit: nequa recipiatur quam aetatis ratio unquam sollicitare possit ad nubendi appetitum. Quod flagitiorum monstra quotidie in papatu coactus ille monialium coelibatus parit? Quae claustra non restringit libido? Ergo etiamsi res initio placuisset: tot tamen atque tam gravibus experimentis edocti, aliquando Pauli consilio obtemperare debuerant. Atqui hoc adeo non faciunt, ut in dies magis ac magis iram Dei sua obstinatione provocent. Nec de solis monialibus loquor: ad perpetuum coelibatum sacerdotes quoque et monachos cogunt. Ebulliunt interea foedae libidines, ut vix decimus quisque caste se habeat. In monasteriis autem minimum malorum est vulgaris scortatio. Si Deum per os Pauli loquentem audire in animum inducerent, mox confugerent ad hoc remedium quod praescribit. Sed tanta est superbia, ut furiose persequantur quicunque huc eos revocant. Aliqui particulam adversus Christum coniungunt cum verbo nubendi. Quod tametsi ad Pauli mentem non multum refert: prior tamen sensus est probabilior. 12. Habentes condemnationem. Habere damnationem aliqui exponunt reprehensionem mereri. Ego tamen severius dictum accipio, ut aeternae mortis