25:311 311 REDITUS AD HISTORIAM. 312 ventum est ad alios legitimos, maribus sua praerogativa constare incipit. Loquor de terra Chanaan, in qua non tantum nomen Abrahae, sed quod certior ac distinctior esset memoria, duodecim tribuum servari oportuit. NUMER. CAP. XXXVI. 1. Accesserunt vero principes patrum e familia filiorum Gilad filii Machir, filii Manasse de familiis filiorum Ioseph, et loquuti sunt coram Mose, et coram principibus capitibus patrum filiorum Israel : 2. Ac dixerunt: Domino meo praecepit Iehova ut daret terram in possessionem sorte filiis Israel, etiam domino meo praeceptum est a Iehova ut daret possessionem Salphaad fratris nostri filiabus eius. 3. Quae si alicui de filiis aliarum tribuum filiorum Israel dentur in uxores,minuetur haereditas earum ab haereditate patrum nostrorum, addeturque haereditati tribus quibus nupserint, et de sorte haereditatis nostrae minuetur. 4. Quumque fuerit Iubilaeus filiis Israel addetur haereditas earum haereditati tribus quibus nupserint: atque de haereditate tribus patrum nostrorum detrahetur haereditas earum. 5. Praecepit itaque Moses filiis Israel iuxta sermonem Iehovae, dicendo: Rectum tribus filiorum Ioseph loquitur. 6. Hoc est quod praecepit Iehova de filiabus Salphaad, dicendo: Ut placebit illis sint in uxores, verumtamen familiae tribus patris sui sint in uxores. 7. Ne transferatur haereditas filiorum Israel de tribu ad tribum: nam filii Israel singuli adhaerebunt haereditatem patrum suorum. 8. Et omnis filia quae possederit haereditatem de tribubus filiorum Israel, uni de familia tribus patris sui erit in uxorem, ut possideant filii Israel singuli haereditatem patrum suorum: 9. Ne transferatur possessio de tribu ad tribum aliam : sed singuli ex tribubus filiorum Israel haereditati suae adhaerebunt. 10. Quemadmodum praeceperat Iehova Mosi sic fecerunt filiae Salphaad, l l . Nam Mahalah, Thirsah, et Hoglah, et Milchah, et Noah filiae Salphaad filiis patruorum suorum fuerunt in uxores: 12. His qui erant de familia filiorum Manasse filii Ioseph fuerunt in uxores, fuitque haereditas earum tribui familiae patris earum. 13. Ista sunt praecepta et iudicia quae praecepit Iehova per manum Mosis filiis Israel in campestribus Moab iuxta Iordanem Iericho. 1. Accesserunt principes patrum. Mirum videri posset, Deum mutilam dedisse legem de successionibus, ac si in mentem non venisset quod nunc recitabitur, donec a principibus familiarum admonitus fuit Moses, iniquum esse transferri haereditates : quod tamen futurum erat si in alias tribus abnuberent