20:311 Sil EPISTOLAE 4112.4113 312 etiam Aquitaniae parte impiissimus quidam Montlucus quem tamen ei regioni praefecerant, non desinit ecclesias populari.7) Huc accedunt aliae quoque coniecturae non leves, clam agitari quidpiam quod tandem erumpet, nisi Dominus impiorum consilia infringat. Lugduni8) Rex brevi futurus est, utinam ecclesiae bono. De colloquio illo9) non aliud speravi quam quod accidit, nec sperabo nisi alia ratione instituantur conventus. Quod tamen optavi semper hoc adhuc tecum opto, ut conveniatur, sed iis conditionibus quae spem aliquam faciant. Adversarii manifesti et Lutheranorum Saxonum et nostrarum sacramentariarum ecclesiarum sunt isti Omnipraesentiales. Quid ab illis impetres? Ergo tertio aliquo opus est, cuiusmodi plane is est de quo scribis. Utinam aliquid fieri posset hac via. Ego officio meo non deero. Sed quid sperem non habeo, quoniam solus Amvrdlius cum fratribus est fortis, sed ita illi personae exosus a qua pendent omnia 10) ut certum sit ipsam omnia in eorum perniciem illorum* molituram, nempe ut postea nullo negotio perdamur, quoniam putat nos hominum praesidio niti. [Haec tibi scribo et rogo ut lecta expungas.] l *) Experiar tamen omnia. Sed iterum dico me parum admodum sperare ex hae parte. Aliunde plus apparet spei. Nam isti Omnipraesentiales certe detegent errores crassissimos qui adhuc latuerant, et ita futurum est ut Germania vel iusto Dei iudicio castigata sapere incipiat, vel (quod Dominus avertat) penitus sentiat irati Dei manum. Cur autem meliora sperem non eo tantum adducor quoniam misericors Dominus aliquos semper illic sibi servavit, sed etiam quia optimum illum principem12) summae inter omnes Electores autoritatis gradu excitavit qui veritatem fortiter tueatur, ut habeant etiam secundum hominem cordati omnes viri cuius 7) Hist des choses mem. p* 297; En Guyenne le comte de Candales, le marquis de Tran, le Sr. de Lauson et l'archeveque de Bordeaux firent une ligue contre ceux de la religion, mesmes oserent employer Monluc et d'Escars pour faire approuver leur entreprinse par la Roine et son conseil, mais on les fit retirer iusques a une autre fois. 8) N. 4106. 4108. 9) Loquitur de colloquio Maulbronnensi inter Boquinum, Olevtanum, Ur sinum et altos Palatinos, et theologos Wirtembergenses quorum antesignanus erat lac. Andreae, assistente Brentio. Cf. Wahrhafter u. grundlicher Bericht durch die Wtb. Theologen. Frkf. 1564. 4. Protocoll d. i. Acta des Gesprachs. Item der Wtb. Theologen Bericht sampt der Pfl. Theologen Gegenbericht. Hdlb. 1565. 4. Ursini Opp. T. II. Hospinian 323. Struve, Ps. KG. 140. Sattler, Wtb. Gesch. IV. 207. Planck V. 2, p. 486. Schnurrer, Erlaut. z. Wtb. Gesch. 276. Heppe, deutscher Prot II. 73. Kugler, Christoph II. 458. Hartmann et J aeger, Brenz II. 392. 10) Catharma. 11) Haec in margine. 12) Fridericum Palatinum puta.