55:310
confingunt,
ne
sint
unius
Christi
clientes.
Nam
etsi
fratres
orant
pro
fratribus,
unum
tamen
patronum
omnes
sine
exceptione
respiciunt.
Dubium
itaque
non
est
quin
totidem
Christo
idola
opponant
papistae
quot
sibi
patronos
comminiscuntur.
Obiter
vero
notandum
est,
nimis
crasse
errare
eos
qui
patris
genibus
Christum
advolvunt,
ut
pro
nobis
oret.
Tollendae
sunt
eiusmodi
imaginationes,
quae
coelesti
Christi
gloriae
derogant:
ac
retinenda
simplex
doctrina,
fructum
mortis
eius
recentem
ac
perpetuum
nobis
constare,
quod
sua
intercessione
Deum
nobis
propitiet,
precesque
nostras
tam
sacrificii
sui
odore
sanctificet,
quam
patrocinii
favore
adiuvet.
2.
Non
pro
nostris
solum.
Amplificationis
causa
hoc
addidit,
ut
certo
persuasi
sint
fideles,
expiationem
a
Christo
partam
ad
omnes
extendi
qui
evangelium
fide
amplexi
fuerint.
Sed
hic
movetur
quaestio,
quomodo
mundi
totius
peccata
expientur.
Omitto
phreneticorum
deliria,
qui
hoc
praetextu
reprobos
omnes,
adeoque
Satanam
ipsum
in
salutem
admittunt
Tale
portentum
refutatione
indignum
est.
Qui
hanc
absurditatem
volebant
effugere,
dixerunt,
sufficienter
pro
toto
mundo
passum
esse
Christum:
sed
pro
electis
tantum
efficaciter.
Vulgo
haec
solutio
in
scholis
obtinuit.
Ego
quamquam
verum
esse
illud
dictum
fateor:
nego
tamen
praesenti
loco
quadrare.
Neque
enim
aliud
fuit
consilium
Iohannis,
quam
toti
ecclesiae
commune
facere
hoc
bonum.
Ergo
sub
omnibus,
reprobos
non
comprehendit:
sed
eos
de*
signat
qui
simul
credituri
erant,
et
qui
per
varias
mundi
plagas
dispersi
erant.
Tunc
enim
vere,
ut
par
est,
illustratur
Christi
gratia,
quum
unica
esse
mundi
salus
praedicatur.
3.
Atque
in
hoc
cognoscimus
quod
cognovimus
eum1
si
praecepta
eius
servamus.
4.
Qui
dicit,
Novi
eum,
et
praecepta
eius
non
servat,
mendax
est,
et
in
eo
veritas
non
est.
5.
Qui
vero
servat
eius
sermonem^
vere
in
ipso
caritas
Dei
perfecta
est.
In
hoc
cognoscimus
quod
in
ipso
sumus.
6.
Qui
dicit
se
in
eo
manere
j
debet,
sicuti
ille
ambulavit,
ita
et
ipse
ambulare.
3.
Atque
in
hoc.
Postquam
doctrinam
illam
de
gratuita
peccatorum
remissione
tractavit,
iterum
ad
exhortationes
redit
illi
annexas,
et
quae
ab
ea
dependent.
Ac
primo
quidem
admonet,
non
otiosam
esse
Dei
notitiam,
quae
ex
evangelio
concipitur:
sed
parere
ex
se
obedientiam.
Postea
ostendit
quid
maxime
a
nobis
Deus
flagitet,
quid
sit
in
vita
praecipuum:
nempe
ut
Deum
amemus.
Quod
de
viva
Dei
cognitione
hic
legimus,
non
temere
scriptura
passim
repetit.
Mundo
enim
nihil
magis
tritum
est,
quam
pietatis
doctrinam
trahere
ad
frigidas
speculationes.
In
hunc
modum
a
sorbonicis
sophistis
adulterata
fuit
theologia,
ut
ex
tota
eorum
20*
|