52:310 explicatius quam antea. Ac primo aetatem designat, sexaginta annos: nam quia publicis sumptibus alebantur, decebat iam senio confectas esse. Deinde erat altera etiamnum validior ratio: nam se in ministerium ecclesiae consecrabant. Quod minimo ferendum erat, si adhuc ad coniugium idoneae fuissent. Ea conditione recipiebantur ut earum inopiae subveniret ecclesia, et suam interim operam pauperibus impenderent, quoad patiebatur valetudo. Ita mutua erat obligatio inter ipsas et ecclesiam. Robustiores, et quae per aetatem adhuc erant vegetae, iniquum erat aliis esse oneri. Praeterea timendum erat ne mutato animi proposito ad novas nuptias adspirarent. Hae sunt duae causae cur non velit nisi sexagenarias recipi. Quoad nubendi cupiditatem, satis occursum est periculo, ubi annum sexagesimum excessit mulier: si praesertim unum duntaxat maritum tota vita experta fuerit. Est enim quoddam veluti pignus continentiae et pudoris, quum mulier ad eam uaque aetatem pervenit unico marito contenta. Non quod secundum coniugium improbet: aut ignominiae notam adspergat bisnuptis: quin potius iuniores viduas ad nubendum hortatur: sed quia sollicite cavere voluit ne ullis necessitatem imponeret coelibatus, quae maritis opus haberent. Qua de re mox plura. 10. In operibus bonis. Quae sequuntur dotes, partim ad honorem, partim ad onus respiciunt. Non dubium est quin fuerint honesta viduarum collegia, plenaque dignationis. Ideo non vult Paulus illuc cooptari nisi quae ornatae sint egregio testimonio totius anteactae vitae. Iam non ad segne et ignavum otium destinabantur: sed ut pauperibus et aegrotis ministrarent, donec viribus deiectae tanquam emeritae quiescerent. Itaque ut ad obeundam functionem sint aptiores, in officiis omnibus, quae sunt illius propria, longo usu exercitatas esse vult: qualia sunt labor et sedulitas in liberis educandis, hospitalitas, ministeria erga pauperes, et reliqua beneficentiae opera. Si quis hic interroget, Ergone repudiabuntur omnes steriles, quia nullos unquam liberos sustulerint? respondendum, non sterilitatem hic damnari a Paulo, sed matrum delitias, quae sobolis alendae taedia devorare dum recusant, satis ostendunt se minus officiosas fore erga extraneos. Et simul hanc piis matronis honorariam mercedem proponit, quae sibi non pepercerint: ut vicissim aetas earum senilis ecclesiae gremio fovenda excipiatur. Per lotionem pedum synecdochicas obsequia intelligit quae sanctis praestari solent. Moris enim tunc erat pedes lavare. Hoc officii genus in speciem sordidum et prope servile videri poterat: itaque hac quasi nota insignit sedulas et minime delicatas aut molles foeminas. Quod proxime sequitur, ad liberalitatem pertinet. Atque idem postremo generalius exprimit, quum dicit, si 20*