25:310 pronunciavit quid rectum ac aequum esset. Disceptatio enim coram omnibus habita, animos erigere debuit, ut saltem feminas imitarentur. 3. Fater noster mortuus est. Rationem adducunt minime spernendam, quod mortuus fuerit pater ex quo Deus ad praesentem terrae fruitionem populum vocaverat: nam si longius producta fuisset disceptatio, multas lites gignere poterat. Ergo restrictio ex temporis circumstantia ius earum adiuvit. Secundo obiiciunt, patrem nullo crimine esse promeritum cur abdicaretur a communi sorte, nam sub conspiratione Dathan et Abiran (meo iudicio) per synecdochen comprehendunt alia scelera, quorum poena posteros constringat. Ideo privatum eius peccatum publicae ignominiae opponitur: sic enim interpretor quod dicunt mortuum esse in suo peccato. Ac certe pueriliter Iudaei eum esse nugantur qui ligna collegerat Sabbatho, vel unum ex eorum numero qui interfecti sunt morsu serpentum. Coactum vero est id referre ad maledictionem, cui totum genus humanum subiectum est. Privatum itaque peccatum a publico scelere discernunt quod abdicatione dignum esset, ne deterior sit patris conditio quam alterius cuiuslibet. Interea principium retinent a communi pietatis sensu dictatum, quia mors Dei maledictio est, peccati mercedem esse. 5. Retulit autem Moses causam. Credibile est vel sententiis fuisse variatum, vel tanquam in re obscura et ambigua suspensas fuisse iudicum mentes. Utile quidem fuit legem ferri divinitus, ne qua in posterum controversia nasceretur. Nam si de re praesenti pronunciatum fuisset hominum sententiis, nondum forte satis domita fuisset multorum obstinatio. Notanda vero Mosis pia modestia, quem non pudet ignorantiam fateri, donec ex ore Dei fuerit edoctus. Atqui legem quadraginta ante annis iam promulgaverat: sed ad discendum semper fuit paratus. Minime porro dubium est quin Deus eum ad petenda oracula compulerit quoties actum fuit de rebus maxime seriis, donec omnibus numeris absoluta esset doctrina. Etsi autem nunc Deus e coelo non profert quid factu opus sit, monentur tamen Mosis exemplo gubernatores ad Deum confugere in negotiis perplexis, ut eos spiritu prudentiae instruat, quo certe non destituentur si eum implorent: quia non minus ad ipsos exaudiendos erit facilis quam erga Mosen se tunc ostendit. 8. Ad filios autem Israel. Hypothesis occasio ferendae legis fuit, quae perpetua et generalis esset regula quoad ius haereditarium. Etsi autem filias Deus praefert aliis omnibus cognatis, ubi deest proles mascula, excepto tamen primo gradu solos masculos ad successionem admittit: atque ita usitatum ordinem servat. Et certe, sexus respectu, excludere suos haeredes perquam iniquum foret, verum ubi a suis 20*