9:31 31 DEFENSIO 32 tus virtute in Christi corpus insiti communem habemus cum ipso vitam. Nam ex abscondito deitatis fonte in Christi carnem mirabiliter infusa est vita, ut inde ad nos flueret. 1) Verum ut de coelestibus Dei mysteriis semper crassum aliquid concipiunt humanae mentes, hic rursus obviam ire talibus deliriis necesse fuit. Qu o pertinet ista definitio a nobis posita: non perinde intelligi debere, quod de carnis Christi participatione dicimus, quasi fieret aliqua substantiae vel commixtio , vel transfusio,2) sed quia ex carne semel in sacrificium oblata vitam hauriamus. Si cui displicet haec exceptio, primum dico aliquid sibi ex proprio cerebro commentum esse, quod et scripturis nusquam proditum, et fidei analogiae minime consentaneum est. Deinde nimis superbum es&e dico, qui ex sensu temere concepto legem aliis praescribat. Misceri si volunt carnis Christi substantiam cum hominis anima, quot se absurdis involvent? Negant fas esse, tam sublime mysterium ad saeculi rationem subduci vel immensam eius magnitudinem metiri ingenii nostri modulo. In quo illis plane assentior. Sed an eo usque trahenda est fidei modestia, ut totam religionem horrendis portentis deformet? Atqui hoc modo, ut quidque absurdissimum foret, ita maxime Christo congrueret, eiusque doctrinae.3) Sacram unitatem, quae nobis est cum Christo, sensui carnis incomprehensibilem fatemur esse. Quod nos [pag. 46] sibi coniungens non modo vitam nobis suam instillat, sed unum quoque nobiscum efficitur, sicuti ipse unum est cum patre, sublimius captu nostro mysterium esse concedimus: nisi quatenus eius verbis retectum est. a) Sed an ideo protinus somniandum, in nos transfundi eius substantiam, ut sordibus nostris inquinetur? Quod se oculos claudere dicunt, ne curiosius inquirant quod Dominus occultat, vanissimum esse hinc convincitur, quod se ex Dei verbo doceri non sustinent. Haec certe fidei sobrietas est, non modo acquiescere in Dei nutu, neque pius sibi arripere, quam sacro eius ore patefactum sit, sed etiam ad spiritum prophetiae sedulo attendere, et sanam interpretationem mansueta docilitate amplecti. Quare temulenta in utroque pervicacia est, si quis vel se non contineat intra legitimas metas, vel sanae intelligentiae lucem fastidiose respuat. Communicari nobis Christi corpus et sanguinem, nullus nostrum 1) Add. tellement que c'est de la qu'il nous la faut puiser. 2) distillation. 3) Hoc loco Beza et Amst. omni distinctione sublata sensum cimmeriis tenebris involverunt. a) nisi quatenus . . . . retectum est. Haec addidit Calvinus monente Bullingero, non bene dici rem ineffabilem et incomprehensibilem quam ipsi tamen in Consensione sua explicuerint.