8:31 31 DE SCANDALIS. 32 digitum ab ultima desperatione aberat. Afflictus erat plus quam atroci clade. Totus prope flos virorum perierat. Palati ac dissipati nihil aliud quam fletus et lamenta meditabantur. Ne remedium quidem prae malorum gravitate quaerentibus, aliqua primum datur relaxatio: postea subito praeter opinionem e coelo salus affulget. Occiso Saule simile instabat excidium, quum David res collapsas momento restituit. Si continuus pacis prosperique status tenor fluxisset, posset quidem maioribus praedicari encomiis rara illius populi felicitas: sed tot mirifice a Deo allatae salutes non perinde agnoscerentur. Quum postea decem tribus se a corpore alienant, tale dissidium inter multos hostes, acriter nocendi occasioni intentos, praesentem interitum minari videbatur. Degenerant postea Israelitae in alienos ritus. Itaque abdicantur quodammodo a Dei familia. Kesiduam partem, quae ecclesia Dei censetur, diu staturam esse nemo putaret. Et sane eo saepe necessitatis coniicitur populus ille, ut salute desperata extrema quaeque attonitus exspectet Tempore Achaz, quum duo potentissimi reges ipsam quoque Ierosolymam aggressi essent, tota regio quasi duplici incendio correpta iam flagrabat: Achaz pavore exanimatus ad primos hostium insultus facile concidisset. Exstinguitur subito tantus ignis absque hominum manu, fumus etiam discutitur. Annon in liberatione ista Dei gloria pleno se fulgore effundit? Quum vero Sennacherib regnum praesidiis nudatum occupasset, trepidam urbem et ad resistendum [pag. 36] minime instructam furiose invadit, rex Ezechias fere similis est capto, nullum effugium, nihil intus opis, nihil aliunde subsidii. Dum hostis plus quam insolenter se efferens alio mox abripitur, annon tum haec inopinata mutatio verum esse ostendit, quod ab Iesaia praedictum erat, esse promptam Deo rationem, qua truculentam bestiam illam vel domaret, vel cohiberet (Ies. 37, 29)? Sed ubi paulo post nova victoria 1) inflatus revertitur, longe aliud gratiae potentiaeque suae specimen in solvenda obsidione edit Dominus. Neque enim per homines eum inde revocat, vel usitatis modis frangit illius impetus, mediosque conatus abrumpit: sed inaudita strage per manum angeli exercitum illi nocte una adimens, inermem ac spoliatum ignominiosa fuga procul a Iudaea profligat, quam victor ingentibus copiis tenebat. Hoc certe unum facinus amplo documento est, nihil interdum magis expedire, quam ecclesiam extremis angustiis urgeri, ut mirabili Dei potentiae, quod incolumis evadit, tribuere discat. Nos vero bis ingrati, si velum ultro nobis opponimus, quod divini erga ecclesiam favoris conspectum obscuret, ubi 1) qu'il avoit eue en Egypte.