5:31 DE OLEMEMTIA fitiari. Quum autem hanc confessionem tardissimam vocat, alludit ad illam Horatii sententiam Satyr. L: Qui fit Maecenas, ut nemo quam sibi sortem Seu ratio dederit, seu sors obiecerit, illa Contentus vivat, laudet diversa sequentes? Ius supra iniuriam positum] Iniuriae nomen varie accipi potest. Si contumeliam intelligas, sensus erit: Legum praesidio sic esse munitos qui iniuriae sunt obnoxii, ne potentia aut factione adversariorum opprimantur. Nam, ut ait Ovidius, Inde datae leges, ne fortior omnia posset. Malim tamen hic interpretari iniquitatem, quasi non iuriam, 1) iuxta verbi etymon, ut docet Ulpianus in libro I. ff. de iniuriis; ut simpliciter significet non esse locum iniuriae, ubi iure et legibus omnia administrantur, [pag. 19] Quum leges silent inter arma, quum iudicum sententiae redimuntur, socii impune spoliantur, omnes reipublicae partes constuprantur, tunc Iniuria iure superior. At vero ubi non armorum licentia disiectae leges, ubi iudicia incorrupta, nullae sociorum oppressiones, omnia reipublicae membra bene composita, ius iniuriam superat. Cui ad summam libertatem nihil deest] Prolepsis ad tacitam obiectionem. Posset enim aliquis, ad summam populi felicitatem libertatem desiderare, qua nihil pretiosius aestimabant Romani: nempe qui ingenuum esse ducerent, potius bis mori, quam servire. Quamobrem addit libertatem ad ea bona quibus principis liberalitate populus fruebatur. Quam tamen eatenus temperat, ne vertatur in licentiam pereundi. Neque hoc agitur, ut monarchia democratiae praeferatur, aut aristocratiae: sed rem romanam eo iam devenisse innuit, ut stare non possit sine libertatis temperamento. In quam sententiam Lucanus: Invida fatorum series, summisque negatum Stare diu, nimioque graves sub pondere lapsus, Nec se Roma ferens. Horatius in Epodis: Suis et ipsa Roma viribus ruit. Imposuerunt enim ipsi sibi monarchiae necessitatem, quum illud corpus bene compactum mutuis factionibus dissiparunt. Nunc ad verba autoris redeamus. Omnes fere panegyristae inter principis laudes temporis sui libertatem enumerant: ut Martialis lib. V. : Sub quo libertas principe tanta fuit. Imperatori non tam regnum, quam procurationem quandam civilem asserunt. Observandum est verbum licentiae hic positum in malam partem, quemadmodum fere accipitur apud au tores: ut Valla 1) Ed. Amst. et aliae nonnullae: iniuriam.