44:31 31 IN SOPHONIAM 32 Iudaeis, quia suas opportunitates novit. Quamvis ergo ad tempus cohibeat iram suam, proferet tamen eam subito, ubi scilicet dies advenerit, et maturuerit hominum iniquitas. 3. Quaerite Iehovam omnes mansueti terrae, qui iudicium eius fecerunt (pro fecistis): quaerite iustitiam, quaerite mansuetudinemj si forte abscondamini in die irae Iehovae. Hic sermonem propheta ad exiguum numerum convertit, quia videbat se nihil proficere apud vulgus promiscuum. Quamvis enim toti populo communis esset doctrina, pauci erant qui attenderent. Ideo potuit animum deiicere, nisi statuisset aliquod tamen semen manere in populo, et non frustra sibi iniunctas fuisse docendi et exhortandi partes a Deo. Caeterum simul ostendit maiorem numerum prorsus devotum esse exitio. Nunc videmus cur propheta specialiter compellet mansuetos terrae: quia pauci subierant iugum etiamsi multis iam calamitatibus fracti essent. Et hinc apparet non esse aequalem profectum correctionis apud omnes, quia bonos et malos Deus castigaverat, hoc est, totum populum, a minimo denique usque ad maximum omnes multis cladibus fuerunt prostrati: manebat tamen eadem semper ferocia: quemadmodum Deus 1. Iesaiae cap. conqueritur se operam perdere, dum poenas exigit de praefracta illa gente. Caeterum hinc docemur, etiamsi putent verbi ministri se frustra operam consumere, quia surdis canunt fabulam, ut dicitur in proverbio: non debere tamen deficere a cursu suae vocationis: quoniam semper aliqui sunt, qui re ipsa post longum tempus ostendunt se fuisse divinitus et mirabiliter servatos, ne aliis perirent. Sed hoc praecipue spectat propheta, non debere fideles respicere quid agat multitudo vel quomodo se gerat: sed ubi Deus ad resipiscentiam ipsos invitat, et spem veniae proponit, celeriter debere ad ipsum accurrere, ne cum aliis pereant. Et hoc notatu dignum est, quia ubi vocem suam attollit Deus, alii alios obdurant, et ita ultro citroque sese homines impellunt ad exitium: sic fit ut careat successu omnis doctrina. Propheta igitur remedium adhibet, ostendens perperam fieri, ubi alii alios mutuo respiciunt: quia hoc modo sese accendunt ad maiorem rebellionem: sed si qui sint mansueti, eos debere esse flexibiles, ubi Dominus manum illis porrigit, et ostendit se propitium fore si modo in viam redeant. Vocat mansuetos terrae, qui profecerant in ferulis Dei. Nam Dniy vocant Hebraei afflictos ab ruy, quod est affligere et humiliare. Sed quoniam ut plurimum non domantur homines nisi virgis, ideo &W metaphorice vocant mansuetos, qui scilicet subacti sunt: quoniam luxuriant homines in suis delitiis: et opulentia fere