39:31 31 PRAELECTIONES 32 fuisse intractabiles, quia non sustinuerint corrigi. 1D1D quidem accipitur pro doctrina interdum: sed proprie hic pro correctione sumitur, ubi scilicet quispiam, qui alioqui tenebat quid rectum esset, ubi deflexit a recta via postea resipiscit admonitus. Videmus ergo quid sibi velit propheta, nempe Iudaeos non tantum oculos clausisse ad claram lucem quae in lege fulgebat: sed fuisse prorsus immorigeros, ita ut non potuerint subigi quum Deus ipsos ad resipiscentiam vocaret, quum vellet sanare ipsorum morbos, fuisse ea pervicacia ut abiecerint omnem correctionem et disciplinam. Hinc colligimus fuisse maturum vindictae tempus, quia Deus omnia tentaverat, ut consuleret ipsorum saluti, et perdiderat operam et oleum, quemadmodum vulgo dicitur. Sequitur, 34. Et posuerunt abominationes suas in domo super quam invocatum est nomen meum, ad polluendum ipsam. Hic fuit quasi extremus cumulus scelerum, quod Iudaei templum ipsum profanarunt. Hoc iam grave erat crimen, dum quisque habebat privata sacra domi suae, quemadmodum vidimus fecisse ipsos suffitum super tecta, deinde libasse diis alienis: sed dum eo usque prorupit impietas, ut templum quoque ipsum idolis fuerit pollutum, quaenam spes erat resipiscentiae? Dicit posuisse suas abominationes in templo. Vocatur quidem domus more hebraico, sed postea distinguitur ab aedibus privatis quum dicit, Super quam invocatum est nomen meum. Deinde ut polluerent ipsam. Deus hic ostendit templum sibi fuisse dicatum: ergo sacrilega fuit illa profanatio cum offerrent sacrificia idolis privatim. Erant iam quidem apostatae, sed tale sacrilegium non eminebat in privatis illis superstitionibus sicuti in templo. Nam hoc erat eripere Deo suum honorem: etiamsi illis fas fuisset sese proiicere ad omne flagitium quum essent ex templo egressi, tamen templum ipsum debuerat manere quasi salvum et intactum ab omni inquinamento. Hac igitur ratione dicit invocatum illic fuisse nomen suum: deinde templum ipsum fuisse pollutum, ita ut sacro eius nomini non parcerent. Reliqua differam in crastinum diem. 35. Et aedificarunt excelsa ipsi Baal, qui erat in valle filii Hinnom (vel quae erant) ad traiiciendum filios suos et filias suas ipsi Moloch ("jbftb idolo) quod non mandavi ipsis, et non ascendit in cor meum: ad faciendum abominationem hanc, ut peccaret Iehudah (vel ut peccare facerent Iehudah). Postquam conquestus est Deus de templi sui profanatione, nunc dicit etiam alio genere super-