31:31 31 32 ministrant, qui denique pleno ore gloriantur se evangelii esse praecones: eos tam nefaria bella moliri quam detestabile est? Hic vero cum Davide conqueri optimo iure licet : Homo pacis meae, et qui mecum panem edebat, extulit contra me calcaneum, Psal. 41, 10. Item, Psal. 55, 14 : Unanimis meus, et collega qui mecum ad templum Dei pergebat, cum quo dulce communicabam consilium, me hostiliter probris impetivit. Alii de meis thesauris, alii de immensa potentia frivolos rumores spargunt: ab aliis iactantur meae lautitiae, scilicet qui tenui victu et plebeio vestitu contentus, nec a minimis etiam quibusque plus frugalitatis requirit quam in eo spectatur, is nimium lautus habebitur? Potentiae, cui invident, utinam ipsi essent successores : regnum enim meum mole qua obruor laborum aestimant. Me non esse pecuniosum, si vivus quibusdam non persuadeo, mors tandem ostendet. Me quidem, quia nihil plus quam suppetit appeto, minime pauperem esse fateor. His figmentis quum nullus sit color, plausum tamen apud multos ideo obtinent, quia maior pars hoc unum tegendis suis flagitiis remedium esse confidit, si albis nigra misceantur: atque hoc optimum impunitatis et licentiae compendium fore, si concidat servorum Christi autoritas. Accedunt etiam placentarii scurrae, de quibus conqueritur David, Psal. 35, 16. nec mensarum liguritores solum, sed quicunque potentum gratiam falsis delationibus venantur. Ad has iniurias vorandas pridem assuetus quamvis prope occalluerim, fieri tamen non potest, ubi crescit protervia, quin amaris interdum punctionibus feriar. Nec satis erat a vicinis ita inhumaniter tractari, nisi a mari etiam glaciali nescio quae intemperiis hominum