30:31 31 HOMILIA XLVII. 32 conversus ab illo suppetias peteret: vel si forte ingenti metu et horrore perculsus ad Deum confugere non recordaretur, parta saltem victoria et debellatis hostibus, Deo soli gloriam tribuere meminisset totius victoriae, ne quam sibi homines partem laudis vendicarent. Neque enim frustra dixit propheta, Deum non delectari equi fortitudine quod etiam hominibus merito possumus applicare. Minime id quidem quasi Deus opus suum oderit. Nam si fortis equus et robustus nobis contigerit, sane possumus eo ad res necessarias uti: et si viribus praediti sunt homines, Dei donum esse certum est, minime contemnendum. Sed quoniam proclives sumus ad ambitionem et arrogantiam mediis istiusmodi exornati, ut nobis videamur satis ex nobis ipsis validi ad nos tutandos: idcirco dicitur Deus illis mediis non delectari: ne in illis fiduciam nostram collocemus et acquiescamus: sed ut ad Deum confugientes ab illo solo salutem speremus, et in omni humilitate illum invocantes debitum honorem reddamus. Porro Deum ardentibus et sinceris precibus interpellare non possumus, nisi in angustias redacti fuerimus et inopiam nostram senserimus. Nam si rebus omnibus necessariis instructi nobis videamur, et voti facti compotes omnia ex animi sententia succedant, Deum licet precemur, non serio affectu facimus, sed tantum ex more et ritu quodam externo. Quapropter necesse est nos rebus omnibus destitui, eo usque ut inopia nos ad Deum deducat, tanta quidem animi vehementia, ut ipsi debitum honorem reddamus: et non tantum ore sed re ipsa et ex animo profiteamur salutem nostram ab illo solo pendere, sine cuius favore et benevolentia nostra salus periclitetur, et de nobis sic actum sit, ut nulla salus superesse videatur. Quamobrem minime dubium est quin Deus voluerit populum suum inermem esse, et rebus omnibus ad iustam defensionem vacuum, ut deinceps victoria de hostibus insigne esset trophaeum et monumentum oblati a Deo e coelis auxilii, et erepti populi sola Dei virtute et potentia e mortis faucibus, quod spem omnem salutis abiecisset. Caeterum observemus quanta in isto populo rerum omnium esset confusio, quum Dei hostes tantam in populum tyrannidem exercerent, ut miseris hominibus ne liceret quidem ad conficiendos vomeres aut ligones suos, aut secures suas, aut rutra, denique necessaria omnia instrumenta ad terram colendam, aut alia ad domesticos usus instrumenta fabros habere, adeo ut ligna scindere nisi commodato acceptis securibus non possent: et necessario a suis hostibus accipere cogerentur, a quibus tamen centies millies caesi periissent si Deus permisisset. Quum igitur in tantas angustias redactum videmus populum illum a Deo electum, et solum in toto terrarum orbe in quo Dei nomen invocabatur et adora-