16:31 31 EPISTOLAE 2388.2390 32 dictionum obsoletae tabulae, quibus ista dissidia foventur. Rideret haec Dernocritus, fleret Heraclitus, hic nimis molliter, ille valde leviter, utrumque ut merito reprehendat Seneca.8) Nos vero quid in his angustiis faciemus, nullum fletum sed perpetuum risum adversariorum nostrorum conspicientes? Utinam liceret sanis consiliis locum aliquem in subselliis assignare, neque penderent omnia ab autoritate. Nunc ea sunt tempora quae ex persona de consilio iudicant, ut vix hiscere audeant qui paci et tranquillitati populi Dei consultum cupiunt, noruntque expendere quid sit aureo hamo piscari, quod valde metuo nos facturos, si nondum fecimus. Credo enim, si faex illa opum et imperii Victoriani sub auctione venalis prostaret, iniquissima aestimatione emi posse universam iis nummis quos hactenus utrinque in legationes, altercationes et lites eius rei disceptandae et componendae exhausimus. Neque ullus adhuc impensarum modus ac finis, quum de integro renovemus quasique ab inferis revocemus semisepultas controversias, gliscente utrinque studio exercendi ingenium et ostentandi dexteritatem rerum gerendarum aerarii dispendio; idque 9) tanto impetu et fervore quasi de aris et focis sit in discrimine pars alteri concedens: ut mirari satis non liceat, tot orbis totius mala et res adversas, pericula, dissidia, ecclesiarum ruinas et solitudines, Turcarum Germaniae imminentem dominationem et rerum naturae diem Domini tanti non esse ut nostra studia ab istis quisquiliis quibus volutamur ad meliores cogitationes revocent. Et tamen 10) ubi ad extrema quaeque digladiatur fuerit, si transactione res componatur, litis aestimatio caput causae superabit, animorum exulcerationes amicitiam omnem suffoeabunt. Si armis (quod Deus avertat), victor flebit cum suis spoliis Victorianis. Neque video tamen quomodo possit ista controversia ita componi ut non subinde repullulent nova dissidia (tanta est foecunditas), quamdiu ista imperia Bernensia et Victoriana erunt permixta. Placebat itaque permutatio aliqua, quales ipse plures reipublicae nomine cum privatis tractavi, ut rebus utrinque ex aequo et bono aestimatis suum Geneva imperium seorsim obtineret. Si permutatio displiceat, emptio et venditio tentanda erat, ut pars altera rerum controversarum summam aut partem intricatissimam aere ab altera redimeret. Si ne hoc quidem arrideat, dividere potius inter nos amice ista debebamus et decumano limite contentionem dirimere, quam tanta atrocitate ius quique suum tueri. Sed nostri quiritantur : nihil horum tentari vobiscum posse, quod ad omnem mentionem diminutionis imperii vestri, uxoribus 8) Undecim postrema verba desunt ap. Simlerum^ 9) Itaque S. 10) quidem 8.