13:31 31 EPISTOLAE 1063.1065 32 viter respondebo. Ludovicus exemplo est, esse et Bernae interdum snam proditoribus mercedem.2) Recte tamen et prudenter fecistis addita vestra commendatione. Erunt forte Pirrho suae vices, quanquam si ab urso evadat, manet eum gravior vindicta. De Guillelmi3) successore melius factum, quam si vobis permissa fuisset electio. Ego certe malo catastrophen ab iis additam qui perperam coeperant. Quod tamen ad electiones spectat, priores literae me valde terruerunt, secundae hunc metum aliqua ex parte minuere visae sunt. Caeterum quod rebus infectis domum estis remissi,4) in eo me opinio fefellit. Sperabam enim tumultum,5) qui interea coortus erat, subitae reconciliationis causam fore. Quum tam intentos et acres videas adversarios , mature tibi curanda est libri tui versio.6) Nam si eum semel legerit Hallerus, aequiores multo ad legendum reddet,7) qui nunc sinistris delationibus occupati nondum lecta damnant. De pecunia existimo rem fore certam, nec esse a mutatione consilii periculum. Utinam Guillelmus8) noster eo adduci queat ut profectionem suscipiat, ad quam hortatus est eum Farellus. Non ausus fuissem rogare: verum erit res meo iudicio utilissima. Quorsum evasuri essent subiti isti motus ex tuis literis scire avebam. Sunt qui nuncient iam sedatos esse. Quam vereor ne brevi iugulentur dormientes, qui semel expergefacti ad quietem nimis cito redeunt. Sed haec sinamus a Deo gubernari. Vale, frater et amice integerrime, una cum fratribus et familia. Uxor mea se vestris precibus commendat. Lentum enim morbum alit cuius exitum pertimesco.9) Dominus Fallesius, uxor et soror vos salutant. Vix tandem huc prorepsit. 20. Augusti 1548. Ioannes Calvinus tuus. Crantium nescio quid moliri de literis ad te scriptis heri indicatum vero deperdita. Nam quae proxime illam praecedit d. d. 19. Iulii hic non attingitur. 2) Stipendio privatum fuisse memineris. 3) N. 1010, not 6. 4) Et haec et quae de Gulielmo dixerat frustra quaeres in epp. Vireti superstitibus. Item quod infra habet de pecunia. 5) Vide proximam Vireti. 6) de qua vide quae diximus ad N. 1041, not. 5. 7) Quae spes eum fefellit vide N. 1076. 8) Houbraquius (Holbrac) Y. D. M. in agro Vadensi. De quonam itinere suscipiendo hic agatur minime liquet. Simlerus putat Monsbelgardiam ad Tossanum missum fuisse, ubi eo ipso tempore dux Ulricus filium Chnstophorum iusserat Interim promulgare, quod hic d. 16. Sept. fecit. Cf. Goguel, ref. de Montb. p. 46. Rey d. III. 537. Vide etiam Calv. ep. ad Farellum N. 1066, not. 3. 9) Haec prima mentio letalis illius morbi cuius exitum ver proximum adduxit.